PL 180, col. 760
De sacramentis (Algerus Leodiensis), J. P. Migne
veram vel propriam, similiter in seipsa non esse
vera, sed phantastica, sicut solent videri phantasticae
species rerum in somniis, vel magorum praestigiis.
Quid est quod S. Augustinus approbare contendit
modis omnibus, sacrificium scilicet Ecclesiae
duobus confici, duobusque constare, visibili
elementorum specie, et invisibili Christi carne et
sanguine? Si falsum et frivolum erat, frustra hoc
tantus vir omnibus modis approbare contendebat,
frustra ad confectionem sacramentalem, veram ex
veris rebus ostendendam personalem confectionem
Christi, ex vero Deo et vero homine in similitudinem
adducebat. Frustra etiam universalem propositionem
(qua utramque confectionem, sacramenti
scilicet, et personae Christi, ex veris rebus constare
astrueret) subdebat dicens: « Quia omnis res illarum
rerum naturam et veritatem in se continet, ex
quibus conficitur. » Quod absit! Sacrificium enim
Ecclesiae revera veritatem, et naturam in se continet
earum rerum ex quibus conficitur, quia vere
et naturaliter continet corpus Christi et sanguinem,
et nihilominus vere et naturaliter elementorum
eamdem quae fuerat speciem. Alioquin quomodo verum
erit, quod de elementis sacramentalibus Ambrosius
dicit, ut sint quae erant, et in aliud commutentur,
nisi de eis in sacramento et aliquid reservetur,
ut sit quod fuerat et aliquid mutetur, ut melius
fiat?
Item quomodo verum erit, quod praesente Nicolao
papa, et 113 episcopis sancta synodus Romae
Berengario haeretico de hujus rei catholica fide
scriptum tradidit, et ille jurejurando firmavit, panem
scilicet et vinum post consecrationem non solum sacramentum,
sed et corpus Christi esse et sanguinem.
Si panis post consecrationem utrumque est, sacramentum
scilicet et corpus Christi, oportet quod sacramentum
sit specie, et corpus Christi factum sit
substantiae mutatione. Unde Augustinus: « Quod
videtis in altari, panis est et calix, quod etiam
oculi vestri denuntiant, oculorum testimonio non
phantasiam, sed speciei veritatem approbans. » Et
subdidit: « Quod autem fides postulat, panis est
corpus, calix est sanguis, mutatione scilicet substantiae.
Alioquin, si ex phantasia et veritate sacramentum
Christi confici creditur, jam confectio non
erit quam ex aliqua re et nulla confectio constare
non possit. Conficitur ergo sacramentum ex vero
corpore Christi et sanguine, et ex veris speciebus
panis et vini. »
CAPUT VIII. Quomodo sacramentum corporis Christi a caeteris sacramentis differat vel conveniat.
Sed, quia de confectione sacramenti dictum est,
quomodo sacramentum corporis Christi ab aliis differat
sacramentis, vel quomodo conveniat, videamus.
Caetera enim sacramenta Novi Testamenti et Veteris,
figurae tantum fuerunt; nec aliquae species eorum,
ut id fierent quod significabant, ab hoc quod