PL 180, col. 765
De sacramentis (Algerus Leodiensis), J. P. Migne
illa quae Spiritum sanctum significando monstrarent
visibiliter invisibilem, columba propter
amorem sanctum, ignis autem propter charitatis
lumen atque fervorem; et peracto significationis
officio corporales illae species transierunt, atque
esse ulterius destiterunt, sicut columna ignis nubilosa
per diem, luminosa per noctem. Christus autem
non humanam ad horam sumpsit effigiem, in
qua hominibus appareret, ac deinde species illa
periret; sed in unitate personae suae, manente invisibili
Dei forma, accepit visibilem hominis formam,
non solum natus in ea de homine matre,
verum etiam crevit in ea, manducavit, bibit, dormivit,
occisus est in ea, resurrexit, ascendit in
coelum, sedet ad dexteram Patris in ea, et in regno
suo ei qui illi subjecit omnia, erit subjectus in ea. »
Sic igitur in sacramanto corporis Christi, panis
formam Christo non dicamus impersonatam.
Sed, quamvis ipsa panis substantia mirifice in corpus
Christi conversa sit, panis tamen forma in sacramento
remanens, mansura perpetualiter in Christi
corpore non putetur; sed, sicut caetera sacramenta
post hanc vitam omnino desistere credatur, ne de
impanatione aliqua haeresis oriatur. Nam. si impanatur
Christus, vel in panem convertitur, quod
est nefarium, cum sit immutabilis, vel fit panis
sicut Verbum caro factum est, quod frivolum est,
cum non astruat auctoritas evangelica vel prophetalis,
cum e contrario etiam panis fiat caro Christi,
ita ut non remaneat panis. Non enim esset magnum
quod Apostolus ad commendandam hominibus Dei
dilectionem, et humanae naturae dignitatem ait,
quia Filius Dei angelos non apprehendit, sed semen
Abrahae apprehendit, si ille qui naturae angelorum
contempsit personaliter uniri, brutae panis substantiae
impersonatus, panis vellet fieri. Sua enim
impersonatio jam non hominibus singularis, quia
etiam panibus facta communis, sicut humanae naturae
minueret dignitatem, sic etiam Dei erga homines
minus commendaret dilectionem.
Non ergo moveat quemquam quod ipse de se ait: Ego sum panis vivus
[(Joan. VI, 51)]
, figurate, quia,
si ipse creditur panis fieri vere, quomodo eamdem
redemptionem, quam semel fecit in cruce, operari
poterit, etiam in altari quotidie? Nam qui semel
incarnatus, paulo minus ab angelis est minoratus,
quia factus passibilis, hic toties impanatus, quoties
in altari consecratus, ipsis hominibus multo minor
fieret, quia factus irrationalis. Sicut enim impersonationis
jure, ut verus homo esset in homine, accepit
animam cum ratione sua, et carnem cum sensibus
suis, ut in ea pati posset, sic panem acciperet
cum irrationalitate sua: et ita quia minor fieret
suis redemptis, non videretur aequum et sufficiens
esse pretium redemptionis. Si enim neque in coelo,
neque in terra, neque subtus terram inventus est