PL 180, col. 860
De misericordia et justitia (Algerus Leodiensis), J. P. Migne
negligenter; non saltem negligatur si quid ego tantillus
sanctorum decretis salubriter astruere potui.
Ut enim Augustinus ait in epistola sua ad Bonefacium,
non quorumlibet disputationes, quamvis
Catholicorum et laudatorum virorum velut Scripturas
canonicas habere debemus, « ut nobis non liceat
salva honorificentia quae illis debetur, aliquid in
eorum scriptis improbare vel respuere; si forte
invenerimus quod aliter senserint, quam habet veritas,
divino adjutorio vel aliis intellecta vel nobis.
Talis ego sum in scriptis aliorum, tales volo esse
intellectores meorum. » Item Isidorus ad Mesanum
episcopum, capitulo 10. In fine autem hujus epistolae
hoc adjiciendum putavi, ut quotiescunque in gestis
conciliorum discors sententia invenitur, illius concilii
magis teneatur sententia, cujus antiquior et
paucior extat auctoritas. Cum ergo tanti talesque
viri sua, vel aliorum scripta, vel etiam quorumlibet
conciliorum sententias, aliorum discretioni reliquerint
examinandas vel corrigendas, quis ego
sum ut meis correctoribus succensere audeam, dum
non propter me mea, si qua sunt, bona respuentes,
sibimet noceant? Suis ergo titulis quaslibet sententias
adnotare curavi, ut eis studiosis promptiores
essent ad inveniendum, et tardis sereniores
ad intelligendum: inter quas et quasdam
quasi ex abundanti admiscui, quae et his quasi a latere
subvenirent, et suis plena fronte suam vicem
defenderent.
LIBER DE MISERICORDIA ET JUSTITIA PARS PRIMA.
CAP. I. Quod misericordia praeferenda sit omnibus praeceptis.
Unde Calixtus papa, cap. 101 epist. 2, cap. 6: « Sententiam,
quae misericordiam vetat, non solum tenere,
sed et audire refugite; quia potior est omnibus
holocautomatibus et sacrificiis. »
CAP. III. Quod Christus in Evangeliis misericorditer cum praecepto addidit indulgentiam et consilium.
Unde Dominus misericordissime disponens Ecclesiam,
ut nulli esset difficultas ad vitam promerendam,
pro varia capacitate et qualitate nostra triplicem
nobis posuit viam, indulgentia, consilio, praecepto.
In his sine quibus ad vitam non potest perveniri,
generale praeceptum adhibens, ut salvemur; in his
vero quibus infecta est fragilitas, et quae si non prosunt,
non tamen obsunt, indulgentiam praebens, ne
pereamus; in his autem quae non sunt ad vitam, sed