PL 180, col. 863

De misericordia et justitia (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

suis cap. 1 [(epist. 9 ad episc. Luc.)] : « Necessaria rerum
dispositione constringimur et apostolicae sedis moderatione
convenimur, sic canonum paternorum decreta
liberare, ut quae praesentium necessitas temporum
restaurandis ecclesiis relaxanda deposcit, diligenti
consideratione quantum potest fieri temperemus. »
Postmodum cap. 2, ait: « Priscis igitur pro sui reverentia
manentibus institutis, quae ubi nulla rerum
vel temporum perurget angustia regulariter convenit
custodiri, eatenus ecclesiis quae vel cunctis vel
sufficientibus privatae sunt ministris, ut pluribus ad
se pertinentibus divina munera supplere non valeant:
concedimus ut si quis de disciplinis monasterialibus
ad clericale munus accedit, et maxime
de laicis, anteacta vita requiratur, ne sit aliquo

gravi facinore infectus, vel illiteratus vel bigamus,
vel ab alio derelictam sortitus, vel corpore vitiatus,
vel servilis aut originariae conditionis, vel curiae vel
publicarum rerum nexibus implicitus, vel publica
poenitentia notatus, vel nulla congruentia temporis
exspectatione discussus. »
CAP. XI. Item intuitu pietatis pro eventu praeceptum partim temperatum.
Postmodum tamen in eisdem decretis, cap. 6, de
illiteratis et corpore vitiatis ait: « Si qui vel propria
temeritate, vel incuria praesidentium tales suscepti
sunt, nihil ultra promotionis accipiant, satisque
habeant hoc sibi pro nimia miseratione concessum. »
Item ex decretis Siricii papae, cap. 15 [(epist. 1, ad Himer.)]
de poenitente, digamo vel viduae

marito clerico facto: « Nos interim solo pietatis
intuitu necesse est clementer ignoscere, quicunque
poenitens, quicunque digamus, quicunque
viduae maritus ad sacram militiam indebite incompetenterque
irrepserit, hac sibi conditione a nobis
veniam relaxatam intelligat, ut magno debeat computare
beneficio, si, adempta sibi omni spe promotionis,
in quo invenitur ordine, in hoc perpetua
stabilitate permaneat. »
CAP. XII. Item necessitatis intuitu intermissum.
Idem papa, cum de quodam episcopo praeter notitiam
metropolitani ordinato, inter coepiscopos grave
scandalum fieret, ait in epistola sua, cap. 2: « Quoniam
quidquid ab alterutra parte est indicatum,

omni videmus perversitate confusum, temporum
necessitate prospecta, hac ratione decernimus ad
veniam pertinere quod gestum est, ut deinceps nullus
praeter notitiam et consensum metropolitani ordinetur
antistes. »
CAP. XIII. Item pietate temperatum.
Item Leo papa in decretis suis, cap. 15 [(epist. 92,
resp. 1)] : « Nulla ratio sinit ut inter episcopos habeantur
qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus
expetiti, nec a provincialibus episcopis cum
metropolitani judicio consecrati. Si qui tamen clerici
ab his pseudoepiscopis in eis ecclesiis ordinati
sunt quae ad proprios episcopos pertinebant, et ordinatio
eorum consensu et judicio praesidentium facta
est, potest rata haberi, ita ut in ipsis ecclesiis perseverent.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.