PL 180, col. 874

De misericordia et justitia (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

Si ante ventilationem frumentum vis esse purgatum,
tuo vento pessimo ventilaberis. » Unde Augustinus
De civitate Dei, lib. II: « Sed quia iste audit,
ille contemnit, pluresque vitiis male blandientibus
quam utilitati virtutum sunt amicitiores tolerare
Christi famuli jubemur, sive sunt reges, sive sunt
principes, vel judices, vel milites, vel provinciales,
vel divites, vel pauperes, vel liberi, vel servi
utriuslibet sexus, etiam, si necesse sit, pessimam flagitiosamque
rempublicam, et in illa angelorum
sanctorum coelesti republica, ubi Dei voluntas lex
est, clarissimum sibi locum ista tolerantia parabit. »
Unde idem, in libro De quaestionibus Evangeliorum:
« Non probatur fortis gravitas frumentorum,
nisi perturbationibus paleae. » Quas si quis

comprimere non poterit, veritate defensa, cesserit
unitate servata.
CAP. XLIV. Quod aliquando tolerandi sint mali solo pietatis intuitu.
Sic aliquando tolerandi sunt mali, ut unitas Ecclesiae
et pax non turbetur: aliquando solo pietatis
et charitatis intuitu. Unde in libro II Augustini De
consensu Evangeliorum [(cap. 30)] : « Apostolus dicit: Alter alterius onera portate,
et rursum: Unusquisque
onus suum portabit [(Galat. VI, 5)]
. Sed alia sunt
onera participandae infirmitatis; alia reddendae rationis
de actibus nostris. Illa cum fratribus communicantur,
haec propria ab unoquoque portantur.
Qui portant invicem onera sua, nisi qui habent
charitatem? Qui non habent charitatem graves sunt

sibi. Ne prematur talibus oneribus non timeat, sed
ne prematur peccatis suis unusquisque attendat.
Nam, quando portas infirmitatem fratris tui, non te
onerant peccata ejus; plane si consentias, jam tua
te onerant, non alterius. Vidisti furem, cucurristi
cum eo: quod ipsius erat, factum solum est tuum,
quia placuit tibi. Si autem displicuerit tibi, et oraveris
pro eo. portas alterius onera, ut alius portet
tua, et implesti legem Christi. » Unde in libro Sermonis
Domini in monte: « Paulus dicit per charitatem
servire invicem: quod fieri non potest, nisi
alterius infirmitatem quisque habeat sicut suam, ut
eam aequanimiter ferat. » Unde Augustinus in epistola
[(40, al. 9)] ad Hieronymum: « Factus sum

infirmis infirmus, compassione scilicet misericordiae,
non simulatione fallaciae. Fit enim tanquam aegrotus
qui ministrat aegro: non cum se febres habere
mentitur, sed cum animo condolentis cogitat quomodo
sibi serviri vellet si ipse aegrotaret. » Unde
Augustinus in libro Quaestionum cap. 83: « Hoc igitur
exhibeamus ei cujus infirmitatem portare volumus,
quod ab illo exhibetur nobis, si forte in ea
essemus. » Unde Gregorius in libro Pastorali, [(part.
II)] cap. 21 [10]: « Considerans teipsum, ne et tu tenteris.
Ac si dicat: Cum displicet ex aliena infirmitate
quod conspicis, pensa quod est, ut ab increpationis
zelo se spiritus temperet, dum sibi quoque
quod increpat timet. » Item ex epistola Consilii ad
Donatistas: « Quisquis in Ecclesia bene vixerit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.