PL 180, col. 878

De misericordia et justitia (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

eorum. Sicut enim sol in se quidem lucet,
sed tamen sua praesentia caecum illuminare non
valet; sic pro malis suis meritis non poterat eis
Christi signa salutis dare. Unde et idem Hieronymus
subsequenter adjecit de malis sacerdotibus,
dicens: « De quibus dicitur: Et sacerdos in quacunque
fuerit macula, non accedet offerre oblationes
Domino. Cum hoc faciant sacerdotes, nihilominus
clemens et justus est Dominus: clemens, quod a sua
Ecclesia non recedit, per scilicet tales ministros
praesentiam et veritatem sacramentorum suorum
exhibendo ad salutem credentium; justus, in eo quod
reddit unicuique quod meretur, ut scilicet sit pravis
ad judicium in suis sacramentis. Cujus judicii
evidentiam non in praesenti, sed in futuro revelandam

adjecit. Postquam enim advenerit mane, et
nox hujus saeculi pertransierit, dabit in luce judicium
suum, et superbos principes, quibus resistit
Deus, quia nolunt ei subesse, de cathedris suis et
de culmine quod tenebant.
In quo notandum est, quod scilicet mali praelati
cathedras et culmen sacramentorum tenere credendi
sunt, dum vivunt, quamvis eis Deus resistat quantum
ad mala sua merita in ipsis, donec tandem Deus
eos detrahat de cathedris quas interim tenent, nisi
prius corrigantur, aut depositi puniantur: et hoc
quidem tenendum est de his qui ad judicium suum
eucharistiam administrant. Sed quod Gregorius dicit:
« Quia, cum displicet qui ad intercedendum
mittitur, irati animus ad deteriora provocatur, et

hoc modo talis intercessor fit subditis auctor ruinae. »
De illis subditis dicit, qui ex industria malos praelatos
eligendo, vel male eis consentiendo, vel etiam
imitando eos habent auctores ruinae, quos habere
debuerant rectores vitae, dum eis judicem non placant,
quibus etiam peccata sua communicant: quod
etiam notatur cum dicitur: Qui ad intercedendum
mittitur. Revera enim si pro pace Ecclesiae praesumus,
vitandum est ne tales ad intercedendum mittamus.
Unde ait Apostolus: Erunt tempora periculosa,
cum non sustinebunt sanam doctrinam, sed
coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus [(II
Tim. III, 1)]
. Quod si quando pro necessitate, vel pro
tolerantia id facimus, non consensu malitiae ejus,

sed ea fide faciamus: ut cum sciamus etiam per
malos administrari per se cujuslibet sacramenti veritatem,
credamus non per ea, sed per ipsum sacramentum
in gratia sancti Spiritus devotis et dignis
provenire salutem.
CAP. L. Quod in sancta Ecclesia Spiritus sanctus per malorum ministerium probos colligit, et non extra Ecclesiam ubi sunt excommunicati et haeretici.
Unde Augustinus de blasphemia Spiritus [(serm.
71, n. 37)] : « Spiritus in sancta Ecclesia etiam isto
tempore, quo velut area cum palea trituratur, sic
operatur, ut nullius veram confessionem aspernetur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.