PL 180, col. 884

De misericordia et justitia (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

cujus est totum quod est optimum. Unde Ambrosius [(lib. IV, cap. 5)] ,
De sacramentis: « Tanta vis est in
sermone Domini, ut inciperent esse quae non erant.
Terra non erat, ipse dixit et facta sunt [(Psal.
XXXII, 9)] . Ergo, ut tibi respondeam, non erat Christi
corpus ante consecrationem; calix est vini et aquae
plenus, ubi verba Christi operata fuerint; ibi sanguis
efficitur qui plebem redemit. Sed forte dicis:
Speciem sanguinis non video; sed habet similitudinem.
Sicut enim similitudinem mortis sumpsisti,
ita et similitudinem pretiosi sanguinis bibis, ut
nullus horror cruoris sit, et pretium Redemptionis
operetur. »
CAP. LXI. Quod vera caro sit, quam accivimus in sacramento.
Item Augustinus in homiliis: « Ante verba Christi
quod offertur, panis dicitur: ubi verba Christi
deprompta sunt, jam non panis, sed corpus Christi
appellatur. » Unde Ambrosius, in libro De sacramentis:
« Sicut verus est Dei Filius Jesus Christus, non
quemadmodum homines per gratiam, sed quia
Filius ex substantia Patris: ita vera caro, sicut ipse
dixit, quam accipimus, et verus est potus, et quia
idem Dominus noster Jesus Christus consors est
divinitatis et corporis, et tu qui accipis divinae ejus
substantiae in illo participaris alimento. »
CAP. LXII. Quod in sacramento corporis et sanguinis Domini alio modo species videtur, et dente teritur, alio modo res et fide manducatur.
Unde Augustinus, in homilia 26 (tract. 26 in

Joann, n. 12): « Hic est panis vivus de coelo descendens,
ut si quis manducaverit ex ipso non moriatur.
Sed quis pertinet ad virtutem sacramenti, non ad
ipsum sacramentum visibile, qui manducat intus
non foris, qui manducat corde, non terit dente. De
coelo descendit manna, sed manna umbra erat: iste
veritas est. Hujus sacramentum et unitas corporis
et sanguinis Christi de mensa Dominica sumitur,
quibusdam ad vitam, quibusdam ad exitium. Res
vero ipsa, cujus sacramentum est, omni homini ad
vitam, nulli ad exitium: quicunque ejus particeps
fuerit [(n. 18)] . Qui enim manducat carnem meam et
bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo.
Hoc est ergo manducare illam escam, et potum
illum bibere: in Christo manere, et illum manentem

in se habere, ac per hoc qui non manet in
Christo, et in quo non manet Christus, procul dubio
non manducat ejus carnem nec bibit ejus sanguinem,
etiamsi tantae rei sacramentum ad judicium
sibit manducet et bibat. » In quo notandum est et
credendum, quia cum sacramenta alia tantum duo
in se contineant, sacramentum scilicet et effectum
sacramenti; istud solum tria: sacramentum, speciem
illam scilicet quae videtur, rem sacramenti,
id est veritatem Dominicae substantiae, quae sicut de
Virgine vera nata est, vera esse in eo creditur;
effectum sacramenti prout quibusdam ad vitam,
quibusdam ad judicium sumitur; non enim sicut in
baptismate aqua non mutatur ab aqua, et in chrimate

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.