PL 181, col. 596

Commentaria in epistolas Pauli (Herveus Burgidolensis), J. P. Migne

multos ibi tam ex Judaeis quam ex gentibus ad fidem
converterant. Sed inter eos nuper conversos erat,
ut diximus, schisma et altercatio; Judaei enim gloriabantur
de suis meritis et nobilitate generis, non
intelligentes se ad fidem per gratiam Dei venisse,
sed aestimantes hoc suis et patrum meritis accepisse;
gentiles autem, licet non praecessissent merita
eorum de quibus gloriari possent, ut se Judaeis
anteferrent, tamen Judaeos quasi interfectores Christi
ac praevaricatores legis despiciebant, et se sola
ignorantia praepeditos fuisse, quod non antea crediderant,
asserebant, scilicet viribus rationis et arbitrii
sui, non aestimantes necessarium esse opus
divinae gratiae. Utrosque ita contentiose viventes,
sic corrigit Apostolus. Judaeis enim ostendit fidem

et caetera spiritualia bona nullis praecedentibus meritis
evenisse, sed ex sola gratia, quoniam lex neminem
justificavit. solummodo dans peccati notitiam.
Sic etiam probat gentes non ex ignorantia, sed
scienter ex studio multumque graviter Deum offendisse,
quia licet scriptam legem non habuerint, naturalem
tamen habuerunt. Et cum cognitum de
creatura Creatorem, ut Deum venerari debuissent,
gloriam ejus in manufacta simulacra mutaverunt.
Utrosque etiam similiter veniam consecutos, aequales
esse verissima ratione demonstrat, praesertim
cum in lege praedictum sit, et Judaeos et gentes ad
Christi fidem esse vocandos. Quamobrem vicissim
eos humilians, ad pacem et concordiam cohortatur.
Occasio itaque hujus epistolae fuit eorum altercatio,
circa quam totum versatur negotium. In quo
tractatu intendit Apostolus superbiam et elationem
utriusque partis reprimere, per quam ad invicem
dissentiebant, ut nullo jure nullisque suis meritis
glorientur, sed ad humilitatem potius revocentur,
et totum quidquid boni habent, gratiae Dei deputent,
et ita per humilitatem in concordiam et pacem
redeant.
Materia vero hujus epistolae est ecclesia Judaeorum
et gentilium, ob supra dictas causas discordantium.
Sed his jam explicitis, ad librum accedamus.
Apostolus enim priusquam exponere incipiat
quod intendit, prologum facit, quo auditores attentos,
dociles ac benevolos reddit, salutatque,
dicens:
EXPOSITIO IN EPISTOLAM AD ROMANOS.
CAPUT PRIMUM.

in virtute, secundum Spiritum sanctificationis, ex
resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri,
per quem accepimus gratiam, et apostolatum
ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine
ejus, in quibus estis et vos vocati Jesu
Christi, omnibus qui sunt Romae, dilectis Dei vocatis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.