PL 181, col. 599

Commentaria in epistolas Pauli (Herveus Burgidolensis), J. P. Migne

praeponit nomen humilitatis, cum illos ad humilitatem
invitaret, quod si per auctoritatis nomen ad
obediendum constringeret.
Servus Jesu Christi. Aliam significationem habet
Jesus, aliam Christus, cum sit unus Jesus Christus,
Salvator noster. Jesus enim proprium nomen
est illi, quomodo Moyses proprio nomine appellatus
est, quomodo Aaron, quomodo Elias. Christus autem
sacramenti nomen est, quomodo si dicatur legislator,
quomodo si dicatur sacerdos, quomodo si
dicatur propheta. Sic enim et Christus commendatur
unus, in quo esset redemptio totius populi Israel.
Quem Judaei venturum exspectabant, sed quia venit
humilis, non cognoverunt eum.
Vocatus apostolus in Evangelium Dei. Vocatus est

ab infidelitate ad fidem, quando pergenti ire ad Damascum
Christus illi de coelo est locutus [(Act. IX)] .
Et institutus est Apostolus, quod latine dicitur missus,
quando post oranti in templo apparuit illi
Dominus, dicens: « Festina et exi velociter ex Jerusalem,
quoniam non recipient testimonium tuum
de me. Vade, quoniam ego ad nationes longe mittam
te [(Act. XXII)] . » Qui et segregatus est in Evangelium
Dei, dicente post apud Antiochiam Spiritu
sancto: « Segregate mihi Barnaham et Paulum in
opus ad quod assumpsi eos [(Act. XIII)] . » In his
omnibus gloriari Paulus posset, quoniam haec omnia,
Domino apparente et loquente, consecutus est.
Magnus enim ostenditur, quem sic Deus per seipsum
promovere dignatur. Sed cum maximas gloriandi

occasiones habeat, in omnibus tamen se humiliat,
ut omnes exemplo sui ad humilitatem trahat. Et
ideo servum se in prima fronte nominat. Vocatio
autem, qua vocatus est, non illa est de qua dicitur:
« Multi sunt vocati, pauci vero electi [(Matth. XX)] , »
sed illa potius de qua ipse loquitur: « Quos autem
praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos
et justificavit [(Rom. VIII)] . » Qui et Apostolus, id est
a Christo missus est, ut legatione pro eo fungens,
omnes ad vitam vocaret. Et non sicut caeteri apostoli
missus est, sed segregatus in Evangelium Dei.
Cum enim unicuique apostolorum destinata esset
ad praedicandum sua provincia, Paulo et Barnabae
commissum est officium praedicandi in omnibus gentibus.

Et ita segregati sunt isti duo, id est seorsum
a grege caeterorum praedicatorum, evangelizare missi.
Vel segregati in Evangelium, quia de grege caeterorum
praedicatorum, qui Antiochiae morabantur,
electi sunt a Spiritu sancto in opus praedicationis.
Evangelium interpretatur bonum nuntium, quia ibi
nuntiatur humana salus per incarnationem et mortem
et resurrectionem Christi. Quod Evangelium
non est hominum, sed Dei, id est non ab hominibus
institutum vel inventum, sed a Deo.
Quod ante promiserat per prophetas suos. Ad
commendationem praedicatoris, ponit commendationem
Evangelii. Unde etiam praedicator ipse satis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.