PL 181, col. 611

Commentaria in epistolas Pauli (Herveus Burgidolensis), J. P. Migne

ibi incumbimus ut surgamus. Et quasi ibi surgendo
manum considerationis figimus, ubi pede amoris lubrici
corruentes, negligendo jacebamus. Quia enim
ab invisibilibus per visibilia cecidimus, dignum est
ut ad invisibilia ipsis rursum visibilibus innitamur;
et quo casu anima venit ad infima, eo gradu revertatur
ad summa. Bene itaque dicitur, quod invisibilia
Dei conspiciuntur a creatura mundi, id est ab homine; intellecta per ea quae facta sunt,
quoniam per
visibiles facturas intelligitur invisibilis factor. Sic
enim et gentiles, quamvis legem aut prophetas non
haberent, cognoverunt Deum, per visibilem scilicet
creaturam pervenientes ad intelligentiam invisibilis
Creatoris. Invisibilia ipsius a creatura mundi, id est
ab homine, qui omni creaturae mundi praeeminet;

vel a creatura, id est a constitutione mundi, conspiciuntur
intellecta per ea quae facta sunt ab eo, sempiterna
quoque virtus ejus et divinitas, quae nihilominus
sempiterna ex conjecturis agnoscitur creaturae
similiter. Virtus est quae regit omnia, divinitas
quae replet universa. Potest etiam sempiterna
virtus ejus intelligi Filius ejus, per quem facta sunt
omnia, et qui nunquam coepit esse, sed sempiternus,
id est semper aeternus est cum eo, divinitas autem
Spiritus sanctus. Intelligitur itaque per visibiles
creaturas invisibilis Pater, et sempiterna virtus ejus,
quae est Filius, ac divinitas, id est Spiritus sanctus,
ad quem maxime sanctificatio pertinet. Ita ut et gentiles
qui Scripturas divinas non habebant, sint inexcusabiles,

quoniam non fuerunt veritatis ignari,
sed ipsi veritati quae se illis revelaverat, exstiterunt
ingrati.
« Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum
glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt
in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens
cor eorum: dicentes enim se esse sapientes,
stulti facti sunt [(Ephes. IV)] . Et mutaverunt
gloriam incorruptibilis Dei. in similitudinem imaginis
corruptibilis hominis, et volucrum et quadrupedum
et serpentium. Propter quod tradidit
illos Deus in desideria cordis eorum in immunditiam,
ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis,
qui commutaverunt veritatem Dei in
mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae

potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula.
Amen. »
Non possunt excusari de ignorantia, sicut volebant
asserere. Qui revera per naturalem rationem
cognoverunt Deum. Et cum cognovissent eum, non
glorificaverunt eum sicut Deum, bene vivendo
et colendo; aut etiam gratias illi non egerunt de cognitione
ejus, quam, ipso donante, perceperant. Debuissent
enim illum glorificare digne colendo et
praedicando, atque voluntatem ejus faciendo, et
gratias illi semper agere quod eorum cordibus notitiam
sui dignatus esset infundere. Gratias agere, id
est, pia devotione grati existere, ut recognoscerent

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.