PL 181, col. 613
Commentaria in epistolas Pauli (Herveus Burgidolensis), J. P. Migne
desideria cordis eorum. Tradere enim dicitur Deus,
dum non retinet delinquentes, propter arbitrii libertatem
ad malum promptissimam. Manifestum quoque
est Deum operari in cordibus hominum, ad
inclinandas eorum voluntates quocumque voluerit,
sive ad bona pro sua misericordia, sive ad mala pro
meritis eorum, judicio utique suo, nonnunquam
aperto, nonnunquam occulto, semper autem justo.
Nam, propter praecedentia peccata, multiplicantur
sequentia. Et Deus qui peccatorem diu exspectat
ut redeat, non redeunti atque contemnenti ponit
adhuc ubi gravius impingat. Peccatum quippe quod
per poenitentiam citius non deletur, aut peccatum
est et causa peccati, aut peccatum et poena peccati,
aut peccatum simul et causa et poena peccati. Omne
enim quod prius male committitur, peccatum est.
Sed si citius poenitendo non tergitur, justo judicio
omnipotens Deus obligatam peccatis mentem,
etiam in culpam alteram permittit cadere. Peccatum
ergo quod poenitentiae lamento non diluitur,
peccatum est simul et causa peccati, quia ex illo
oritur, unde adhuc peccatoris animus altius obligetur.
Peccatum vero quod ex peccato, id est, ex secundo
sequitur, peccatum simul est et poena peccati,
quia, excrescente caecitate, ex retributione
prioris culpae generatur, ut quasi jam quaedam sint
in peccatore supplicia ipsa incrementa vitiorum. Fit
vero nonnunquam ut unum idemque peccatum, et
peccatum sit et poena peccati simul et causa peccati.
Quod bene Apostolus hoc loco demonstrat, dicens
de infidelibus ac lubricis: Cum cognovissent
Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias
egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis. Ecce
est peccatum et causa peccati. Ex qua causa quid
sequitur adjungit: Et obscuratum est insipiens cor
eorum. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti
sunt. Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in
similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum
et quadrupedum et serpentium. Ecce est peccatum
solummodo. Et poena peccati esset, si non
adhuc ex hoc peccato et aliud sequeretur. Nam
post infidelitatem eorum subditur, Propter quod
tradidit illos Deus, etc. Qui igitur cognoscentes
Deum, non sicut Deum glorificaverunt, ex eo peccato
et causa peccati ad hoc quoque perducti sunt,
ut ad cultum serpentium et volucrum laberentur.
Sed quia per hanc etiam caecitatem usque ad immunditiam
carnis et contumelias ceciderunt, ipsa infidelitatis
eorum caecitas praecedenti intellectui et
peccatum est et poena peccati; subsequenti vero immunditiae,
peccatum facta est et causa peccati.
Prioris itaque peccati merito, peccatorum subsequentium
fovea tegitur, ut qui malum sciens perpetrat,
deinceps juste in aliis etiam nesciens cadat.
Hoc quippe agitur, ut culpis culpae feriantur, quatenus
supplicia fiant peccantium ipsa incrementa
vitiorum. Merito itaque post idololatriae culpam
subditur: Propter quod tradidit illos Deus, et caetera,
quoniam Deus illos juste deseruit et propriis