PL 182, col. 1076

Vita S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

quodammodo, ac veluti jaculatam emittebat orationem:
et sic dissimulans, magistrum denuo sequebatur.
Istiusmodi pio furto puer saepius illudebat
comitem pariter et magistrum. Non est dicere omnia,
quae ejus principia colore bonae indolis decoravere:
ad majora atque utiliora currendum. Unum
tamen refero adhuc, quod hoc, meo quidem judicio,
non modo bonae, sed et magnae in puero dederit
insigne spei. Excitus aliquando opinione cujusdam
magistri (erat enim famosus in disciplinis, quas
dicunt liberales), adivit illum discendi cupiditate.
Quippe extrema jam pueritiae captans, ad eas litteras
anhelabat. Intrans vero domum, vidit virum
ludentem subula, crebrisque sulcantem tractibus
nescio quo notabili modo parietem. Et solo visu

offensus puer serius, quod levitatem redoleret, resilivit
ab eo, ac deinceps illum nec videre curavit.
Ita cum esset studiosissimus litterarum, prae honesto
tamen sprevit eas virtutis amator. Tali quodam praeludio
puer praeparabatur ad eum, qui se manebat in
fortiori aetate conflictum: jamque ipse adversarium
provocabat. Et Malachiae quidem pueritia sic erat.
Porro adolescentiam simili transivit simplicitate et
puritate: nisi quod crescente aetate, 660 crescebat
simul illi sapientia et gratia apud Deum et homines.
3.
Hinc jam, id est ab ineunte adolescentia ejus,
coepit manifestius apparere quid esset in homine, et
gratia Dei in illo vacua non videri. Videns enim
industrius adolescens, quam in maligno mundus
positus sit [(Joan. V, 19)] , et cogitans qualem spiritum

accepisset, dicebat intra se: « Non est spiritus
hujus mundi iste. Quid isti, et illi? Non est societas
alteri ad alterum, non plus quam luci ad tenebras.
Meus ex Deo est, et scio quae in illo donata
sunt mihi. Inde mihi interim adhuc innocentia vitae
[ al. mea], inde continentiae decus, inde justitiae
fames, inde quoque illa eo securior, quo secretior,
gloria mea est, testimonium conscientiae meae. Nil
horum mihi tutum sub principe mundi. Deinde habeo
thesaurum hunc in fictili vase. Verendum ne
impingat et frangatur, et effundatur oleum laetitiae
quod porto. Et quidem non impingere inter saxa et
scopulos distortae et anfractuosae viae et vitae hujus
difficillimum. Itane momento perdam simul omnes,

quibus ab initio praeventus sum, benedictiones dulcedinis?
Resigno illi potius, a quo sunt, et me pariter.
Et ego enim ipsius. Perdo ipsam ad tempus
animam meam, ne perdam in aeternum. Et quod
sum, et quae habeo omnia, ubi mihi aeque salva, uti
in manu Auctoris? Quis ita ad servandum sollicitus,
ad retinendum potens, ad restituendum fidelis?
Servabit tuto, restituet opportune. Sine retractatione
me do ad serviendum illi de donis suis. Non
potest mihi perire ex omnibus, quae in opus pietatis
expendero. Forte et sperare plus aliquid licet. Solet
reddere cum usura qui dat gratis. Ita est. Etiam cumulabit,
et multiplicabit in anima mea virtutem. »
Haec cogitavit, et fecit, sciens absque facto vanas
esse cogitationes hominum.
CAPUT II. Religiosae vitae tirocinium.
4.
Erat homo in civitate Ardmacha (ipsa est, in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.