PL 182, col. 1078
Vita S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
justificationes tuas non sum oblitus [(Psal.
CXVIII, 141)]
. Et sedebat interim solitarius, quia et
sine socio, et sine exemplo. Quis enim ante Malachiam
districtissimum viri propositum vel cogitaret
attentare? Nempe mirabile omnibus habebatur, non
imitabile. Malachias imitabile persuasit, sedendo
duntaxat, et tacendo. Intra paucos dies habuit imitatores
non paucos, provocatos exemplo sui. Ita qui
primo solitarius sedit, et unicus patris sui, fit jam
unus ex multis, fit ex unigenito primogenitus in
multis fratribus. Et ut prior in conversatione, ita in
conversatione sublimior: et qui ante omnes venit,
omnium judicio supra omnes emicuit in virtute. Et
dignus visus est episcopo pariter et magistro, qui ad
diaconi gradum promoveretur. Et coegerunt eum.
CAPUT III. Ordinibus initiatus episcopi vices gerit.
6.
Hinc jam levita Domini publice se ad omne
opus pietatis accinxit: plus vero ad eas res, in
quibus aliqua injuria videretur. Denique cura erat
ei maxima in sepeliendis defunctis pauperibus, quod
hoc sibi non minus humilitatem saperet, quam humanitatem.
Nec defuit novo nostro Tobiae rediviva a
muliere tentatio, imo a serpente per mulierem.
Germana ejus indignitatem (ut sibi videbatur) officii
exhorrens: Quid facis, inquit, o insane? dimitte
mortuos sepelire mortuos suos. Et hoc illi quotidie
exprobrans ingerebat. Sed respondebatur mulieri,
stultate juxta stultitiam suam: Misera, tu eloquii
casti vocem tenes, sed virtutem ignoras. Ita ministerium,
ad quod coactus accesserat, devotus tenuit,
indefessus exercuit. Unde et censuerunt etiam
sacerdotale officium imponendum illi. Et factum est
ita. Erat autem, cum sacerdos ordinatus est, annos
natus quasi viginti quinque. In qua ejus utraque
ordinatione, si quid praeter Canonum formam processisse
videtur, ut vere videtur (siquidem infra
vicesimum quintum annum leviticum ministerium,
infra tricesimum adeptus est sacerdotii dignitatem)
donandum sane tum zelo ordinatoris, tum
meritis ordinati. Ego vero istud nec in sancto redarguendum,
nec usurpandum consulo ei qui sanctus
non fuerit. Nec contentus episcopus,
etiam vices suas commisit ei, seminare semen sanctum
in gente non sancta, et dare rudi populo, et
sine lege viventi, legem vitae et disciplinae. Suscepit
ille mandatum in omni alacritate, sicut erat
spiritu fervens; nec talentis incubans, sed inhians
lucris. Et ecce linguae sarculo coepit evellere, destruere,
dissipare, de die in diem factitans prava in
directa, et aspera in vias planas. Exsultabat ut gigas
ad discurrendum ubique. Diceres ignem urentem in
consumendo criminum vepres. Diceres securim vel