PL 182, col. 1101
Vita S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
alterum ei Joannem exhibuit: « Non licet tibi,
inquiens, « concubinam habere fratris tui. » At ille
alterum ipsi nihilominus Herodem redhibens, non
modo non audivit eum, sed et superbe respondit, et
coram omnibus jurat nunquam se dimissurum [(Marc.
VI, 17-28)] . Tum commotus Malachias, sicut erat
pro justitia vehementer zelans: « Et Deus, » inquit,
« te ab illa separet vel invitum. » Parvi pendens
ille, ex instanti abiit indignabundus. Offendensque
mulierem non longe a turba constituta in loco, vi
oppressit eam, sicut erat satanae totus, cui paulo
ante traditus fuerat. Nec latuit flagitium. Ancilla,
quae dominam comitabatur, recurrens domum (nempe
haud procul aberat loco) nuntiat anhela quid
mali acciderit. Ad quam vocem germani illius, qui
domi erant, zelantes sororis stuprum, tota illo festinantia
pervolant, pudicitiae hostem, ipso in loco
et opere sceleris deprehensum, multis 679 confossum
vulneribus interimunt. Necdum conventus
solutus erat, cum ecce armiger illius, quod evenerat,
nuntiavit. Et mirati sunt universi, quod sententia
Malachiae tam celerem habuisset effectum. Timuerunt
quique flagitiosi audito hoc verbo (nam
multi erant in terra), et territi purgati sunt, lavantes
manus suas in sanguine peccatoris.
CAPUT XXIII. Varia sanitatum beneficia variis praestita.
49, Diarmitium comitem, multo jam tempore decumbentem
lecto, duriter quidem increpans, quod
malus homo esset, immoderatius serviens ventri et
gulae, benedicta aspersum aqua, surgere fecit sine
mora, ita valentem, ut equum ascenderet illico, et
utique praeter spem suam ipsius et suorum. In urbe
Caselensi venit homo ante eum cum filio paralytico,
rogans illum sanari: qui orans breviter, « Vade, »
inquit, « filius tuus sanabitur. » It, et crastino redit
cum filio, sed minime sanato. Tum surgens Malachias,
et stans super eum diutius oravit, et ille sanatus
est. Et conversus ad patrem: « Offer, » inquit,
« illum Deo. » Annuit homo, sed non tenuit: et
post aliquot annos ille jam juvenis recidit in idipsum,
sine dubio propter inobedientiam patris, et
pacti transgressionem. Alius quidam veniens de longinquo,
cum esset Malachias in finibus Mumoniae,
attulit ad eum filium, pedum penitus officio destitutum.
Percunctatus quonam modo illi id accedisset:
« Ut suspicor, » inquit, « daemonum malignitate. »
Et addit: « Ludenti in prato ipsi, ni fallor, immisere
soporem, evigilansque puerulus, sic se invenit. »
Haec dicens, cum lacrymis precem fundit, efflagitat
opem. Misertus ejus oravit Malachias, jubens aegrum
interim dormire ibidem super solium [ fort. solum].
Dormivit; et surrexit sanus. Hunc ipse, quia de
longe venerat, aliquandiu in comitatu suo retinuit,
et erat ambulans cum eo.
50.
In monasterio Benchorensi pauper quidam
fratrum eleemosynis sustentabatur. Et erat quotidianam
accipiens stipem, aliquid officii factitans in
pistrino. Is claudus ab annis duodecim, humi manibus