PL 182, col. 139

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

reddi: quippe qui ipsius jamdudum ferventissimum
desiderium novi, et ei potius, quod nunc
illud adimpleverit, debeo congratulari. Sed cum a
familiarissimo nobis abbate ejus, et ab archiepiscopo
Remensi, nostrae litterae ad requirendum illum
vehementer exigerentur; ut a me, si fieri posset,
omnem depellerem suspicionem, tales, prout scivi,
dictare curavi, quibus et ipsis satisfacerem, et vos
contra eorumdem imminentes calumnias, vobis illas
non tacendo, praemunirem. Haec me ita in illis litteris
sensisse vestram sagacitatem vel ex co advertere
posse credidi, quod in fine illarum posuisse me memini,
si tamen eo a vobis oculo legeretur, quo a me
scriptum fuit. Nam, cum denuntiatis malis quae non
immerito vobis metuebam, tandem inferrem, « Quod

si haec omnia pati melius ducitis, quam illum
amittere; mea nihil interest, vos videritis: » aut
enim ipsa mea verba sunt haec, aut proprie ipsa:
cum itaque hoc in fine dixi, quid aliud vobis quam
illa superiora dispensatorie (ut non dicam, simulatorie)
a me ita scripta fuisse latenter intimavi?
2.
Quod vero scripsistis, me per nuntium eidem
monacho de quaerenda, si ad nos divertisset, ipsius
absolutione privatim insinuasse; veritatem testor,
hoc verum non esse. Egone de notissimo mihi monasterio
vel jactarem, vel sperarem monachum me
posse suscipere, quem nec vos quidem puto sine
grandi scandalo posse retinere? Sed esto. Invidebam
illum vobis et mihi attrahere gestiens, aliquid de ejus

obtinenda absolutione machinari me posse sperabam
sive 47 fingebam. Sed nunquid credendum fuit,
me hoc meum consilium ipsi nuntio, quod utique
contra suum monasterium excogitaveram, voluisse
patefacere? Sed jam, ne quod de nostra erga vos
dilectione hucusque credidistis, falso vos credidisse
inveniatis; pro vestra (ut video) causa, non saltem
aeque ut pro mea, imo multo amplius laborandum
est mihi, et hoc non quomodo hucusque solebam,
ut videlicet nostra unanimitas fortius solidetur,
sed ne penitus dissolvatur. Quid dicam vobis? Ego
certe nec vobis, nec de vobis tale aliquid credere
possem, quale vos sola de me suspicione divinastis.
De caetero noverit vestra Benignitas, comitem
Theobaldum nostras pro Humberto litteras jam

recepisse, sed necdum suo mihi rescripto quidquam
respondisse. Quid super hoc vobis agendum sit,
ipsa vos melius pietas docebit, si pie hominis injuste
exsulantis miseriam pensare non negligitis.
EPISTOLA XXXIV. AD DROGONEM MONACHUM. Congratulatur Drogoni, quod ad strictiorem observantiam transierit: hortaturque ad perseverantiam.
1.
Quam non immerito tui jamdudum non mediocri
fueram affectus amore, nunc apparet, dilectissime

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.