PL 182, col. 372

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

splendidissimam atque pretiosissimam gemmam
de sterquilinio: levate eam, antequam porcorum,
id est spurcorum spirituum, pedibus conculcetur,
et jam non sit vas in honorem, sed in contumeliam.
EPISTOLA CCIV. AD ABBATEM SANCTI-ALBINI Suum erga eum affectum aperit: mutuum vero conspectum, si praesens vita non permittat, futurae reservari.
Etsi facie ignotus es mihi, sed non fama: nec
parum aut vile quid tui gratulor me tenere munere
illius. Nam talis, fateor, per eam insinuatus es meo
pectori, ut, licet in multis occupatum, ipsa tamen
serenissima recordatio tui, mi dilectissime frater
[ al. mi dulcissime frater], facile me plerumque ex

omnibus vindicet sibi, ita ut in ea libenter immorer
et suaviter requiescam. Caeterum quo memoriam
plus accepto, eo avidius suspiro praesentiam Sed
quando istud, aut si quando istud? Utique etsi non
ante, profecto in civitate Dei nostri: si tamen non
habemus hic manentem civitatem, sed illam inquirimus.
Ibi, ibi videbimus nos, et gaudebit cor nostrum.
Interim vero delectabor et laetabor nihilominus in his
quae dicta sunt mihi, sperans et exspectans quod
reliquum est de visione corporali in die Domini, ut
gaudium meum plenum sit. Adde, obsecro, ad ea
bona quae abs te et de te nobis assidue veniunt, tuas
tuorumque pro nobis orationes, pater charissime et
desideratissime.
EPISTOLA CCV. AD EPISCOPUM ROFFENSEM. Durius se litteris ejus, sed citra culpam, perstringi.

Dure scribitis non merenti. Quid peccavi? Si monui
magistrum Robertum Pullum aliquantum 195
tempus facere Parisiis, ob sanam doctrinam
quae apud illum esse dignoscitur; id putavi necessarium,
et adhuc puto. Si rogavi Sublimitatem vestram
ut permitteretis, etiam nunc idipsum rogarem, nisi
eam de priori prece indignatam sensissem. Si dixi
hominem fultum gratia amicorum, quorum in curia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.