PL 182, col. 532

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

timet homo ille, et reformidat. Claudite oculos:
quem timebit? et qui jam dicit quod dicit, quid non
dicet, cum nullum timebit? Emortuis quippe ex Ecclesia
omnibus pene doctrinae ecclesiasticae magistris,
quasi in vacuam rempublicam Ecclesiae
domesticus irruens inimicus, singulare sibi in ea
magisterium arripuit: agens in Scriptura divina
quod agere solebat in dialectica, proprias adinventiones,
annuas novitates; censor fidei, non discipulus;
emendator, non imitator.
3.
Haec sunt ergo capitula ex opusculis ejus collecta,
quae vobis offerenda putavi: 1. Quod fidem
definit aestimationem rerum quae non videntur. 2.
Quod impropria dicit esse in Deo nomina Patris, et
Filii, et Spiritus sancti, sed descriptionem hanc esse

plenitudinis summi boni. 3. Quod Pater sit plena
potentia, Filius quaedam potentia, Spiritus sanctus
nulla potentia. 4. De Spiritu sancto, quod non sit ex
substantia Patris et Filii, sicut Filius est ex substantia
Patris. 5. Quod Spiritus sanctus sit anima
mundi. 6. Quod libero arbitrio, sine adjuvante gratia,
bene possumus et velle et agere. 7. Quod Christus
non ideo assumpsit carnem et passus est, ut
nos a jure diaboli liberaret. 8. Quod Christus Deus
et homo non est tertia persona in Trinitate. 9. Quod
in sacramento altaris in aere remaneat forma prioris
substantiae. 10. Quod suggestiones diabolicas per
physicam dicit fieri in hominibus. 11. Quod ab Adam
non trahimus originalis peccati culpam, sed poenam.
12. Quod nullum sit peccatum, nisi in consensu

peccati et contemptu Dei. 13. Quod dicit concupiscentia,
et delectatione, et ignorantia nullum 303
peccatum committi; et hujusmodi non esse peccatum,
sed naturam.
4.
Haec pauca interim capitula, ex opusculis ejus
congesta in unum, primo vobis arbitratus sum offerenda,
ad excitandos vos, et excusandos nos, ne
frustra commoti videamur. Quae tamen cum aliis incidentibus,
auxiliante eo in cujus manu sumus et
nos et sermones nostri, ex hoc latius digerere aggrediar;
parvipendens si vobis displicuero in sermone,
dum non displiceam in fide: ut, si quocunque
modo suggerere potuero vobis me juste commotum,
commoveamini et vos; et in causa capitis, sive pes

ille sit, sive manus, sive etiam oculus, non paveatis.
Dilexi et ego eum, et diligere vellem, Deus testis
est: sed in causa hac nemo unquam proximus mihi
erit, vel amicus. Nec secreta commonitione seu correptione
malum hoc attentandum est, quod, ipso se
prodente, tam publicum factum est. Sunt autem, ut
audio, adhuc alia ejus opuscula, quorum nomina
sunt, Sic et non; Scito te ipsum; et alia quaedam
de quibus timeo ne, sicut monstruosi sunt nominis,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.