PL 182, col. 534

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

Homo ille, non a Deo, sed ab hominibus electus,
multos habet testes infamiae suae, nullum purgationis;
et, ut vobiscum involute loquar, honestius est
de illo silere, quam loqui. Absit ut in diebus tuis
talia monstra promoveantur, ut ille ponatur custos
animarum, qui pro nihilo ducit effusionem sanguinis
Christi, et pretium redemptionis animae suae! Quid
autem illi aliquantulum astute verbum de injuria et
oppressione appellationis, ut ad se per haec ad curiam
inclinarent, causae interseruerunt suae? Nolite
accipere verbum mendacii: quia, sicut virorum veracium
relatione discitur, nulla secuta est appellationis
oppressio, ubi nulla praecessit appellatio.
Proinde oportet ut quod religiosorum consilio per
episcopum factum est, per te robur accipiat in manu

potenti et brachio excelso. Sed et ipsum archiepiscopum
magis ac magis tibi volumus commendari
pro quo nec rogare, nec exaudiri vellemus, si
non honorificaret ministerium suum.
EPISTOLA CCCXXIX. AD EPISCOPUM LEMOVICENSEM. Contra eumdem electum Rutenensem.
Verba quae ego loquor vobis, non pro me ipso
loquor, nec in eis quaero quae mea sunt. Vobis
loquor pro vobis. Breves dies hominis sunt. Quandiu
estis episcopus Lemovicensis, ministerium vestrum
honorificate, ut videamus opera vestra bona.
Causam Catinensis electi, a domino Papa
vobis commissam, et remota omni appellatione
canonico fine terminandam a vobis audientes, facti

sumus sicut consolati. Ecce enim prae manibus est
tempus, et negotium, in quibus Ecclesia Dei perspiciet
utrum sit rationale in pectore pontificis. Jam
non erit otiosus, si tamen in vobis est, timor Dei,
vigor canonum, amor justitiae. In Ecclesia Rutinensi
agitur de pastore, et episcopo animarum, et successore
Christi, de illo, inquam, qui suscitet semen
fratris defuncti. Et ad haec quis tam idoneus?
Numquid ille, quem vita inquinavit, quem conscientia
accusavit, quem fama publicavit? numquid
ille, qui de abbatia in abbatiam, vel potius de
abysso in abyssum descendit, ut idem sit violator
virginum, et consecrator? Et ubi erit jam illud,
quod dictum est ab Apostolo: Oportet episcopum
sine crimine esse, tanquam dispensatorem Dei? (Tit. I,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.