PL 182, col. 537
Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
pro uno capita produxit. Succiso uno, succisa
fuit una illius haeresis Suessione: sed jam loco
illius septem et eo amplius haereses emerserunt, quarum
exemplar habuimus, et misimus vobis. Rudes
et novellos auditores ab uberibus dialecticae separatos,
et eos qui, ut ita dicam, prima fidei elementa
vix sustinere possunt, ad mysterium sanctae Trinitatis,
ad sancta sanctorum, ad cubiculum Regis
introducit, et ad eum qui posuit tenebras latibulum
suum. Denique theologus noster cum Ario gradus
et scalas in Trinitate disponit, cum Pelagio liberum
arbitrium gratiae praeponit, cum Nestorio Christum
dividens, hominem assumptum a consortio Trinitatis
excludit. Sic, sic per omnia fere sacramenta
discurrens, attingit a fine usque ad finem fortiter,
et disponit omnia damnabiliter. Ad haec gloriatur, se
infecisse curiam Romanam novitatis suae veneno;
manibus et sinibus Romanorum libros et sententias
suas inclusisse, et in tutelam sui erroris assumit
eos a quibus judicari debet et damnari. Provideat
Deus Ecclesiae suae, pro qua mortuus est, ut eam
exhiberet sibi non habentem maculam aut rugam,
quatenus perpetuum silentium imponatur homini
cujus maledictione os plenum est, et amaritudine
et dolo.
EPISTOLA CCCXXXII. AD G. CARDINALEM. Item contra Petrum Abaelardum.
Domino venerabili et patri dilectissimo, sanctae
Romanae Ecclesiae cardinali G. BERNARDUS Clarae-Vallensis
abbas, spiritum consilii et fortitudinis.
Silere non possum injurias Christi; angustias et
dolores Ecclesiae, et miseriam inopum, et gemitum
pauperum. Incidimus in tempora periculosa. Magistros
habemus prurientes auribus: discipuli a veritate
auditum avertunt, ad fabulas convertuntur.
Habemus in Francia monachum sine regula, sine
sollicitudine praelatum, sine disciplina abbatem Petrum
Abaelardum, disputantem cum pueris, conversantem
cum mulieribus. Aquas furtivas et panes
absconditos domesticis suis apponit in libris, et in
sermonibus suis profanas vocum novitates inducit et
sensuum. Accedit non solus, sicut Moyses, ad caliginem
in qua erat Deus, sed cum turba multa et
discipulis suis. Per vicos et plateas de fide catholica
disputatur, de partu Virginis, de sacramento altaris,
de incomprehensibili sanctae Trinitatis mysterio.
Evasimus rugitum Petri Leonis: sibilos Petri Draconis
incurrimus. Sed tu, Domine Jesu, oculos supserborum,
humiliabis, tu conculcabis Leonem et
Draconem. Nocuit ille quoad vixit, et idem fuit ei
vitae terminus, atque malitiae: iste vero jam providit
quomodo virus suum transfundat in posteros,
quomodo noceat generationi omni quae ventura est.