PL 182, col. 71
Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
retracto causas, non recordor injurias. Solent enim
haec magis instigare, quam mitigare discordias. Solum
quod mihi magis est cordi, loquor. Me miserum,
quod te careo, quod te non video, quod sine te vivo,
pro quo mori, mihi vivere est; sine quo vivere,
mori! Non igitur quaero cur abieris, sed quod jam
non redieris queror; non causas discessionis, sed
moras causor regressionis. Veni tantum, et pax erit:
revertere, et satisfactum est. Redi, inquam, redi, et
laetus cantabo: Mortuus fuerat, et revixit; perierat,
et inventus est [(Luc. XV, 32)]
.
2.
Fuerit certe meae culpae quod discessisti. Delicato
quippe adolescentulo austerus exstiteram, et
tenerum durus nimis inhumane tractavi. Hinc enim
et praesens quondam adversum me, quantum memini,
murmurare solebas; 2 hinc et nunc, sicut audivi, etiam
absenti derogare non cessas. Non tibi imputetur.
Possem forsitan excusare et dicere, quia sic lascivi
pueritiae motus coercendi erant; ac rudibus annis
debebantur aspera illa disciplinae districtioris initia.
Scriptura attestante, quae ait, Percute filium tuum
virga, et liberabis animam ejus a morte [(Prov. XXIII,
13)]
; et rursum: Quos enim diligit Dominus, corripit;
flagellat autem omnem filium quem recipit [(Hebr.
XII, 6)]
; et illud: Utiliora sunt verbera amici, quam
oscula inimici [(Prov. XXVII, 6)]
. Sed fuerit, ut dixi,
meae culpae quod discessisti: ne dum de reatus
perpetratione contenditur, emendatio retardetur. At
vero hinc vel procul dubio incipiet esse et tuae, si
non parcas poenitenti, induigeas confitenti: quia
potui quidem aliquando in aliquibus fuisse erga te
indiscretus, sed certe non malevolus. Quod si et in
futuro hanc ipsam indiscretionem meam suspectam
habes; noveris me jam non esse qui fueram, quia
nec te puto fore qui fuisti. Mutatus mutatum invenies,
et quem ante metuebas magistrum, comitem
amplectere securus. Itaque sive mea culpa recesseris,
ut tu putas, et ego non excuso; sive tua, ut multi
putant, etsi ego non accuso; sive mea simul et tua,
quod ego magis puto: ex hoc jam si redire renueris,
solus profecto inexcusabilis eris. Vis ab omni culpa
liber esse? revertere. Si tuam agnoscis, ignosco:
ignosce et tu mihi, ubi meam agnosco. Alioquin aut
tibi nimis indulges, qui tuam culpam et agnoscis, et
dissimulas; aut mihi nimis immisericors es, cui nec
satisfacienti ignoscendum putas.
3.
Jam si redire recusas, aliam quaere occasionem
unde falso blandiaris conscientiae tuae: quia non