PL 182, col. 77

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

Nisi me perempto, tu salvari non poteras?
Et utinam ipsi te absque me salvent. Utinam et si ego
moriar, vel tu vivas. Sed quid? Salus ergo magis in
cultu vestium, et ciborum est opulentia, quam in sobrio
victu vestituque moderato? Si pelliciae lenes et
calidae, si panni subtiles et pretiosi, si longae manicae
et amplum caputium, si opertorium silvestre et molle
stamineum, sanctum faciunt; quid moror et ego
quod te non sequor? Sed haec infirmantium sunt fomenta,
non arma pugnantium. Ecce enim qui mollibus
vestiuntur, in domibus regum sunt [(Matth. XI, 8)] .
Vinum et simila, mulsum et pinguia corpori militant,
non spiritui. Frixuris non anima saginatur, sed
caro. Multi in Aegypto fratres, multo tempore Deo sine
piscibus servierunt. Piper, gingiber, cuminum,

salvia, et mille hujusmodi species salsamentorum,
palatum quidem delectant, sed libidinem accendunt.
Et tu mihi in his securitatem pones? tu cum hujusmodi
tutam duces adolescentiam? Prudenter sobrieque
conversanti satis est ad omne condimentum sal
cum fame; qua sola non exspectata, necesse est alias
atque alias de nescio quibus succis extraneis confici
permistiones, quae videlicet palatum reparent, gulam
provocent, excitent appetitum.
12.
Sed quid faciet, inquis, qui aliud non potest?
Bene. Scio quia delicatus es, et quod his assuetus
modo, duriora non possis. Sed quid, si potes facere
ut possis? Quaeris quomodo? Surge, praecingere,
tolle otium, exere vires, move brachia, complosas
explica manus, exercitare in aliquo; et statim senties

sola te appetere quae famem tollant, non fauces
demulceant. Reddet quippe sapores rebus exercitium,
quos tulit inertia. Multa quae respuis otiosus,
post laborem sumes cum desiderio. Siquidem otium
parit fastidium, exercitium famem; fames autem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.