PL 182, col. 79
Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
et audacius insistit a tergo, quam resistat in faciem.
Securus nunc projectis armis capis matutinos somnos,
cum illa hora Christus resurrexerit: et ignoras
quod exarmatus, et tu timidior, et hostibus minus
timendus sis? Armatorum multitudo circumvallaverunt
domum, et tu dormis? Jam ascendunt aggerem,
jam dissipant sepem, jam irruunt per posticum. Tutiusne
est ergo tibi ut te inveniant solum, quam cum
aliis; nudum in lectulo, quam armatum in campo?
Expergiscere, sume arma, et fuge ad commilitones
tuos, quos fugiens deserueras; ut qui te ab eis disjunxerat,
ipse te denuo timor jungat. Quid armorum
refugis pondus et asperitatem, delicate miles? Adversarius
instans et circumvolantia spicula facient
clypeum non esse oneri, loricam non sentiri vel galeam.
Et quidem subito procedenti de umbra ad solem,
de otio ad laborem, grave cernitur omne quod
incipit; sed postquam ab his dissuescere, et ad illa
se paulisper assuescere coeperit, usus tollit difficultatem,
invenitque facile esse quod impossibile ante
putavit. Solent etiam fortissimi milites audita buccina
ante congressum trepidare; at ubi ad praelium
ventum fuerit, spes victoriae, et timor ne vincantur,
reddit intrepidos. Quid vero tu trepidas, quem fratrum
unanimitas armatorum circummuniet, cui Angeli
assistent a latere, quem dux belli Christus
praeibit, suos animans ad victoriam, et dicens: Confidite,
ego vici mundum? [(Joan. XVI, 33.)]
Si Christus
pro nobis, quis contra nos? [(Rom. VIII, 31.)] Securus
potes pugnare, ubi securus es de victoria. O vere
tuta cum Christo, et pro Christo pugna! in qua nec
vulneratus, nec prostratus, nec conculcatus, nec
millies (si fieri possit) occisus, fraudaberis a victoria,
tantum ne fugias. Sola causa, qua perdere possis
victoriam, fuga est. Fugiendo potes illam amittere,
moriendo non potes: et beatus si pugnando
moriaris, quia mortuus, mox coronaberis. Vae autem
tibi, si declinando pugnam, perdis et victoriam simul
et coronam! Quod ipse avertat a te, fili dilectissime,
qui in judicio de his meis litteris majorem tibi habet
inferre damnationem, si nullam ex eis in te repererit
emendationem.
8 EPISTOLA II. AD FULCONEM PUERUM QUI POSTEA FUIT LINGONENSIS ARCHIDIACONUS. Fulconem canonicum regularem, quem avunculus blanditiis et promissis ad saeculum retraxerat, graviter et serio monet, ut potius Deo quam avunculo obediat et adhaereat.
Bonae indolis adolescenti FULCONI, frater BERNARDUS
peccator, inde laetari in adolescentia, unde in
senectute non poeniteat.
1.
Non miror si mireris, sed miror si non mireris,
unde mihi ut ad te scribere vellem, civem rusticus,
scholaticum monachus, cum nulla hinc tibi occasio
necessaria occurrat, nulla se ratio patens