PL 182, col. 842
De conversione (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
sed et brevissimas quoque et perniciosissimas
omnibus amatoribus suis. Super hoc, ait, nequam
et inutili servo tuo et ipsa fatere. Nec enim
inficiari potes, ne in modico quidem tibi universa
ejus obsequia satisfacere aliquando potuisse. Voluptas
gutturis, quae tanti hodie aestimatur, vix duorum
obtinet latitudinem digitorum: et ejus tam modicae
partis tam exigua delectatio quanta paratur
sollicitudine, quantam deinde molestiam parit? Hinc
monstruosius dilatantur renes et humeri, hinc tumentes
uteri non tam impinguantur, 484 quam
impraeguantur a ruina: et dum carnis onus ossa non
sustinent, etiam morbi varii generantur. Sic libidinis
illecebrosa vorago quantis laboribus et dispendiis,
interdum et famae vel honoris, aut etiam vitae ipsius
periculo comparatur? ut ad modicum flagrans sulphureus
vapor furentes stimulis agat, et apum par
volantium, ubi male grata mella fuderit, nimis tenaci
feriat icta corda morsu: cujus appetitus anxietatis
et vecordiae, actus abominationis et ignominiae,
exitus poenitudinis et verecundiae plenus esse
dignoscitur.
14.
Caeterum spectacula vana, rogo, quid corpori
praestant, quidve animae conferre videntur? At certe
nihil in homine cui curiositas prosit invenies. Frivola
prorsus et inanis ac nugatoria consolatio: et
nescio quid illi durius imprecer, quam ut semper
habeat quod requirat, qui jucundae quietis pacem
[ al. otia] fugitans, curiosa inquietudine delectatur.
Liquet sane vel ex hoc ipso nihil his omnibus delectationis
inesse, quorum solus transitus juvat. Caeterum
vanitas vanitatum quam nihil sit, vel ex ipso
nomine manifestius judicatur. Vanus utique labor,
qui studio vanitatis assumitur [ al. absumitur). « O
doxa, doxa, » ait sapiens, « in millibus mortalium
nihil aliud, quam aurium inflatio vana! [(BOETIUS, De
consolatione, lib. III, prosa 6.)] » Et tamen quantam
putas infelicitatem haec ipsa non tam felix vanitas,
quam vana felicitas parit? Hinc namque caecitas cordis,
sicut scriptum est: Popule meus, qui te beatificant,
in errorem te inducunt [(Isai. III, 12)]
. Hinc cervicosus
furor animositatis, hinc suspicionis labor
anxius, hinc livoris crudele tormentum, et cremantis
invidiae miserior, quam miserabilior cruciatus: hinc
divitiarum amor insatiabilis longe amplius desiderio
torquet animam, quam refrigerat usu suo; utpote
quarum acquisitio quidem laboris, possessio timoris,
amissio plena doloris invenitur. Postremo ubi
multae opes, multi etiam qui comedunt eas [(Eccle.
V, 10)] : et usus quidem divitiarum apud alios, divitibus
solum nomen cedit et sollicitudo. Et in his
omnibus pro tam exiguis, aut magis ne exiguis quidem,
sed nullis, eam parvipendere gloriam, quam
nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis
ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se,
non tam insipientiae quam infidelitatis esse videtur
[ al. dignoscitur].
15.
Nec immerito sane mundus hic positus in
maligno, vana promissione deludit animas propriae