PL 182, col. 849

De conversione (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

per Dei gratiam obtinere. Neque enim parit hanc copia,
sed contemptus. Sic fatui filii Adam, porcorum vorando
siliquas, non esurientes animas, sed esuriem
ipsam pascitis animarum. Sola nimirum hoc edulio
inedia vestra nutritur, sola fames alitur cibo innaturali.
Et dico planius exempli gratia, unum sumens
e multis quae humana vanitas concupiscit, non prius
satiabuntur corda hominum auro, quam aura corpora
satientur. Nec indignetur avarus: et de ambitiosis
et luxuriosis, etiam et de facinorosis eadem
sententia est. Si quis mihi forte non credit, experientiae
credat, vel propriae, vel multorum.
27.
Quis in vobis est, fratres, qui satiari cupiat,
et desiderium suum optet impleri? Incipiat esurire
justitiam, et non poterit non satiari. Panes illos desideret,

qui in domo patris abundant; et inveniet
sese continuo siliquas fastidire porcorum. Gustum
justitiae vel exiguum studeat experiri, ut eo ipso desideret
amplius, et amplius mereatur, sicut scriptum
est: Qui edit me, adhuc esuriet; qui bibit me, adhuc
sitiet [(Eccli. XXIV, 29)]
. Hoc enim cognatum magis
spiritui, et naturalius desiderium vehementius occupat
cor humanum, caeteraque viriliter desideria pellit.
Sic nimirum fortem armatum fortior superat, sic
clavus clavo solet extundi. Beati ergo qui esuriunt
et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Nondum
quidem ipsa, qua non satiabitur homo, et vivet;
sed caeteris universis, quae prius insatiabiliter fuerunt
concupita: ut ex hoc sibi voluntas ad serviendum
prioribus concupiscentiis corpus vindicare desistens,

rationi prorsus exponat, magis autem urgeat
ipsa servire justitiae in sanctificationem, non minore
zelo, quam prius exhibuisset servire iniquitati ad
iniquitatem.
CAPUT XV. Purganda memoria a peccatorum sordibus fiducia divinae misericordiae.
28.
Caeterum jam et voluntate mutata, in servitutem
redacto corpore, velut siccato jam aliquatenus
fonte, et oppilato foramine, tertium adhuc,
idque gravissimum restat, de purganda scilicet memoria
et exhaurienda sentina. Quomodo enim a
memoria mea excidet vita mea? Membrana vilis
et tenuis atramentum forte prorsus imbibit: qua

deinceps arte delebitur? Non enim superficie tenus
tinxit; sed prorsus totam intinxit. Frustra conarer
eradere: ante scinditur charta, quam inserti characteres
deleantur. Ipsam enim forte memoriam
delere posset oblivio, ut videlicet mente captus eorum
non meminerim, quae commisi. Caeterum ut
memoria integra maneat, et ipsius maculae deleantur,
quae novacula posset efficere? Solus utique
sermo vivus et efficax et penetrabilior omni gladio
ancipiti. Dimittuntur tibi peccata tua. Murmuret
Pharisaeus, et dicat: Quis potest dimittere peccata,
nisi solus Deus? [(Marc. II, 5, 7.)]
Mihi enim qui id
loquitur Deus est, et non aestimabitur alius ad illum,
qui adinvenit omnem viam disciplinae, et dedit
illam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo (Baruc.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.