PL 182, col. 947

De gradibus humilitatis et superbiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

didicisse per carnem. Vide ne et simili locutionis
modo illud dictum sit, quod Dominus requirentibus
discipulis de die ultimo se nescire respondit.
Nam quomodo diem illum ille nesciebat, in quo omnes
sapientiae et scientiae thesauri sunt absconditi? [(Coloss. II, 3.)]
Cur ergo se scire negabat, quod certum
est quia nescire non poterat? Numquid forte
mendaciter eos voluit celare, quod utiliter non valuit
innotescere? Absit. Sicut nil ignorare poterat,
cum sapientia sit: sic nec mentiri, cum veritas sit.
Sed volens discipulos ab inutilis inquisitionis curiositate
compescere, quod inquirebant, se scire negavit:
non omnino quidem, sed tali quodam modo,
quo negare veraciter potuit. Nam, etsi suae divinitatis
intuitu aeque omnia, praeterita scilicet, praesentia

atque futura perlustrando, diem quoque illum palam
habebat; non tamen ullis carnis suae sensibus experiendo
agnoverat. Alioquin jam spiritu oris sui Antichristum
interfecerat, jam auribus sui corporis archangelum
vociferantem, et tubam sonantem, in
quo strepitu mortui suscitandi sunt, audierat: jam
oculis suae carnis oves haedosque, qui ab invicem
segregandi sunt, perspexerat.
11.
Denique ut intelligas, quod illa tantum cognitione,
quae per carnem fit, se illum diem nescire
perhibuerit, vigilanter respondens, non ait: Nec ego
scio, sed nec ipse, inquit, Filius hominis scit [(Marc. XIII, 32)]
.
Quid est Filius hominis, nisi nomen
assumptae carnis? Quo siquidem nomine intelligi datur,
quia dicens se aliquid nescire, non juxta quod

Deus est, sed secundum hominem loquitur. Alias
quippe loquens de se secundum suam divinitatem,
non Filius, vel Filium hominis; Sed ego, vel Me,
saepius ponere consuevit, ut ibi: Amen, amen dico
vobis, antequam Abraham fieret, ego sum [(Joan. VIII,
58)]
. Ego sum, ait: non, Filius hominis est. Nec
dubium, quin de illa essentia diceret, qua ante
Abraham et sine initio est, non qua post Abraham
et ex Abraham factus est. Alibi quoque hominum
de se opinionem a discipulis inquirens, Quem dicunt,
inquit, homines esse, 564 non me, sed Filium hominis?
Rursus eosdem interrogans, qui de se ipsi
quoque sentirent: Vos autem, non quem Filium
hominis, sed quem me, ait, esse dicitis? Carnalis

videlicet populi sententiam de carne inquirens, nomen
carnis, quod proprie est Filius hominis, posuit:
spirituales vero discipulos de sua divinitate interrogans,
non Filium hominis, sed signanter me dixit.
Quod denique Petrus intelligens, quid per hoc quod
dixerat, me. requisiti fuissent, sua responsione aperuit: Tu es,
inquiens, non Jesus filius Virginis, sed Christus Filius Dei
[(Matth. XVI, 13-16)]
. Quod utique
si respondisset, nihilominus veritatem dixisset:
sed in verbis interrogationis sensum interrogantis
prudenter advertens, competenter proprieque ad
interrogata respondit, dicens: Tu es Christus, Filius
Dei.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.