PL 183, col. 1036
Sermones in Cantica canticorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
iidem ipsi et montes, et oves: montes, propter
plenitudinem vel celsitudinem; oves, propter
mansuetudinem. Pleni quippe Deo, celsi meritis,
cumulati virtutibus, nihilominus tamen erectos vertices
tota et humili obedientia submittunt et inclinant
illius longe supereminentis imperio majestatis,
tanquam oves mansuetissimae ad nutum sui pastoris
per omnia ambulantes, et sequentes eum quocunque
ierit. Et in his, secundum prophetam David, vere
montibus sanctis, tanquam prima omnium creata
sapientia, fundamenta civitatis Domini ab initio firmiter
stabilita consistunt [(Psal. LXXXVI, 1)] ; quae
utique una est in coelo et in terra, licet ex parte
peregrinans, et ex parte regnans. Et ex his nihilominus,
juxta Isaiam, tanquam quibusdam vitalibus
cymbalis bene sonantibus, jugis resonat gratiarum
actio, et vox laudis [(Isa. LI, 3)] , suavi et incessabili
voce implentibus, quod ex eodem Propheta paulo
ante memoravimus, quia montes et colles cantabunt
coram Deo laudes: et item quod ille alius loquens
ad Dominum Deum: Beati, ait, qui habitant in domo
tua, Domine: in saecula saeculorum laudabunt te [(Psal. LXXXIII, 5)]
.
7.
Hi ergo: ut ad id recurramus, unde aliquantulum,
sed, ut puto, necessarie digressum est: illi
sunt montes atque colles, in quibus Ecclesia vidit
coelestem sponsum mira alacritate salientem, cum
ad suos properaret amplexus; nec modo salientem,
sed et transilientem eos. Vis tibi hos saltus ex litteris
prophetarum, apostolorumque demonstrem?
Non quod nunc omnia, quae de hac re apud illos ab
otiosis inveniri queunt, testimonia replicare incipiam
(hoc enim longum est, et opus non est); sed
ea tantum modo pono, quae breviter et aperte astruere
videantur id quod dicitur de sponsi saltibus.
Dicit de illo David quia posuit in sole tabernaculum
suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo
suo: exsultavit ut gigas ad currendam viam, a summo
coelo egressio ejus [(Psal. XVIII, 6, 7)]
. En quantum
saltum dedit, a summo coelo ad terras. Sane enim
non invenio alibi, ubi in sole posuerit tabernaculum
suum, id est, in luce et in manifesto suam dignatus
sit exhibere praesentiam ipse lucis inaccessibilis habitator,
nisi utique in terris. Denique: In terris visus
est, et cum hominibus conversatus est (Baruch.
III, 38). In terris, inquam, palam, quod est in sole,
posuit tabernaculum suum, corpus videlicet, quod
de Virginis corpore ad hoc sibi aptare dignatus
est, ut in eo in se invisibilis videretur; et sic videret
omnis caro salutare Dei, cum in carne venisset.
8.
Saliit ergo in montibus, id est in illis supremis
spiritibus, cum ad eos usque descendit, sacramentum
a saeculis absconditum, et magnum pietatis mysterium
eis dignanter aperiens. Sed transiliens hos
superiores atque eminentiores montes, cherubin
scilicet atque 1450 seraphin, nec non dominationes,
principatus et potestates, virtutesque etiam ad