PL 183, col. 1092

Sermones in Cantica canticorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

confundit vestigia callidissimum animal, ut qua vel
intret, vel exeat, haud facile queat ab homine deprehendi.
Cumque pateat opus, non apparet auctor;
ita per ea quae in facie sunt, cuncta dissimulat. Denique
si fidem interroges, nihil christianius; si
conversationem, nihil irreprehensibilius: et quae
loquitur, factis probat. Videas hominem in testimonium
suae fidei frequentare ecclesiam, honorare
presbyteros, offerre munus suum, confessionem
facere, sacramentis communicare. Quid fidelius?
Jam quod ad vitam moresque spectat, neminem
circumvenit, neminem supergreditur, neminem
concutit. Pallent insuper ora jejuniis, panem non
comedit otiosus, operatur manibus unde vitam
sustentat. Ubi jam vulpes? Tenebamus eam: quomodo

elapsa est e manibus? Quomodo tam repente
disparuit? Instemus, investigemus: a fructibus
ejus cognoscemus eam. Et certe vinearum demolitio
testatur vulpem. Mulieres, relictis viris,
et item viri, dimissis uxoribus, ad istos se conferunt.
Clerici et sacerdotes, populis ecclesiisque relictis,
intonsi et barbati apud eos inter textores et textrices 1493
plerumque inventi sunt. An non gravis
demolitio ista? an non opera vulpium haec?
6.
Verum non apud omnes forte ista tam manifesta
deprehenduntur: et si sint, non est unde
probentur. Quonam modo capimus illos? Revertamur
ad consortium et contubernium feminarum hoc
enim inter eos nemo qui careat. Interrogo unum
qnempiam horum. Heus tu, bone vir! quaenam haec

mulier, et unde haec tibi? Uxorne tua? Non, inquit,
nam voto meo istud non convenit. Filia ergo?
Non. Quid igitur? Non soror, non neptis, non aliquo
saltem propinquitatis vel affinitatis gradu attinens
tibi? Nullo prorsus. Et quomodo tuta tibi cum
ista continentia tua? Sane nec licet tibi istud. Cohabitationem,
si nescis, virorum et feminarum in
iis qui vovere continentiam, Ecclesia vetat.
Si non vis scandalizare Ecclesiam, ejice feminam.
Alioquin ex hoc uno caetera, quae non adeo manifesta
sunt, procul dubio credibilia fiunt.
7.
Sed quo mihi, inquit, Evangelii loco monstras
prohibitum istud? Evangelium appellasti; ad Evangelium
ibis. Si obedias Evangelio, non facies scandalum:

prohibet enim plane Evangelium scandalum
fieri. Facis autem tu, istam non amovendo juxta
constitutum Ecclesiae. Suspectus eras, at nunc manifeste
censebere et contemptor Evangelii, et Ecclesiae
adversator. Quid judicatis, fratres? Si pertinax
fuerit ut nec obediat Evangelio, nec Ecclesiae
acquiescat, quid jam tergiversari potest? Nonne
aperte vobis videtur deprehensa fraus, et comprehensa
vulpes? Si non amovet feminam, non amovet
scandalum; si non amovet scandalum cum amovere
possit, trangressor tenetur Evangelii. Quid factura
Ecclesia est, nisi ut amoveat illum qui non vult

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.