PL 183, col. 1095

Sermones in Cantica canticorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

in hypocrisi loquentium mendacium, prohibentium
nubere!
3.
In hypocrisi plane hoc et vulpina dolositate
loquuntur, fingentes se amore id dicere castitatis,
quod magis causa turpitudinis fovendae et multiplicandae
adinvenerunt. Res tamen tam in aperto est,
ut mirer quomodo unquam homini Christiano persuaderi
potuerit, nisi quod hi adeo aut bestiales
sunt, ut non advertant, qualiter omni immunditiae
laxat habenas, qui nuptias damnat; aut certe ita
pleni nequitia, et diabolica malignitate absorpti, ut
advertentes dissimulent, et laetentur in perditione
hominum. Tolle de Ecclesia honorabile connubium
et torum immaculatum [(Hebr. XIII, 4)] ; nonne reples
cam concubinariis, incestuosis, seminifluis, mollibus,

masculorum concubitoribus, et omni denique
genere immundorum? Elige ergo utrumlibet, aut
salvari universa monstra haec hominum, aut numerum
salvandorum ad continentium redigi paucitatem.
Quam parcus in uno! quam largus in altero!
Neutrum horum competit Salvatori. Quid? coronabitur
turpitudo? Nihil minus decet honestatis auctorem.
Damnabitur universitas praeter pauculos continentes?
Non est hoc esse Salvatorem. Rara in
terris continentia, neque pro tantillo quaestu ad
terras plenitudo illa semetipsam exinanivit. Et quomodo
de illa omnes accepimus, si solis indulsit continentibus
participium sui? Non est quod ad hoc
respondeant. Sed neque ad illud credo. Si honestati
in coelis est locus, non sit autem honesto et turpi

consortium, sicut non est societas luci ad tenebras:
profecto neminem immundorum locus in loco salutis
manet. Si quis aliter sapit, arguet illum apostolica
vox, absque omni ambiguo asserens: Quoniam, qui
talia agunt, regnum Dei non possidebunt [(Galat. V,
21)]
. Qua jam exiet de caverna haec insidiosa vulpecula?
Puto in fovea deprehensam, in qua sibi duo
quasi foramina fecerit, unum quo intret, alterum
quo exeat. Nam consuevit ita. Vide ergo quomodo
utrobique illi interclusus sit exitus. Si solos in coelestibus
collocat continentes, perit ex maxima parte
salus; si omnem spurcitiam pariter cum continentibus
collocat, perit honestum. Sed justius perit
ipsa, neque hac exitura, neque illac, reclusa perpetuo,
et capta in fovea quam fecit.

4.
Quidam tamen dissentientes ab aliis, inter solos
virgines matrimonium contrahi posse fatentur. Verum
quid in hac distinctione rationis afferre possint,
non video: nisi quod pro libitu quisque suo
sacramenta Ecclesiae, tanquam matris viscera, dente
vipereo certatim inter se dilacerare contendunt.
Nam quod dicuntur praetendere de primis conjugibus,
quia virgines erant; quid istud, quaeso, matrimonii
praejudicat libertati, quominus et inter non
virgines contrahi liceat? Sed nescio quid se in Evangelio
invenisse susurrant, quod suae ineptiae frustra
existimant suffragari. Illud credo, quod Dominus
cum praemisisset testimonium de Genosi: Et creavit
hominem Deus ad imaginem et similitudinem suam,
masculum et feminam creavit illos; postea intulit:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.