PL 183, col. 270

In feria IV Hebdomadae Sacrae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

carnem purissimam et animam sanctissimam unierat
sibi, libere moderabatur actiones corporis sui;
tum quia sapientia et justitia erat, tum quia nullam
habebat prorsus legem in membris suis repugnantem
legi mentis suae. Meum verbum nec
sapientia, nec justitia est, sed tamen utriusque
capax, et possunt ei haec abesse et adesse; abesse
autem facilius. Familiare enim magis jam nobis
est carnis nostrae servire vitiis, quam actiones et
passiones ejus ordinare: pro eo quod omnis aetas
ab adolescentia prona est in malum, inter flagella
quoque et gladios, etiam sub discrimine mortis, ad
suas ambiens voluptates.
14.
Felix, cujus cogitatio (hoc est verbum nostrum)
omnes actiones suas ad justitiam dirigit, ut et intentio

sana sit, et operatio recta. Felix, qui passiones
corporis sui propter justitiam ordinat, ut quidquid
patitur, propter Dei Filium patiatur: quatenus
et a corde tollatur murmuratio, et in ore versetur
gratiarum actio, et vox laudis. Qui sic extulit se,
iste tollit grabatum suum, et vadit in domum suam.
Grabatum nostrum corpus est, in quo prius languidi
jacebamus servientes desideriis et concupiscentiis
nostris. Nunc vero portamus illud, cum spiritui
obedire cogimur: et mortuum nostrum portamus,
quia corpus mortuum est propter peccatum. Ambulamus
tamen, non currimus; quia corpus quod
corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena
inhabitatio sensum multa cogitantem [(Sap. IX, 15)] .
Ambulamus etiam in domum nostram. In quam

domum? In matrem omnium, quia 890 sepulcra
eorum domus illorum in aeternum [(Psal. XLVIII,
12)] . Vel potius in domum nostram, quam habemus
ex Deo non manufactam, aeternam in coelis [(II Cor.
V, 1)] . Qui sub hoc onere ambulamus, posito eo,
quid putatis quomodo curremus? quomodo volabimus?
Plane super pennas ventorum. Amplexatus
est nos Dominus Jesus per laborem et dolorem
nostrum: amplectamur cum nos quoque vicariis
quibusdam amplexibus propter justitiam et ad
justitiam suam, actiones ad justitiam dirigendo,
passiones propter justitiam sustinendo. Dicamus
quoque cum sponsa: Tenui eum, nec dimittam [(Cant. III, 4)]
.
Dicamus etiam cum patriarcha: Non
dimittam te, nisi benedixeris mihi [(Gen. XXXII, 26)]
.

Quid enim jam superest, nisi benedictio? Quid post
amplexum, nisi osculum restat? Si sic adhaererem
Deo, quomodo non jam exclamare liberet: Osculetur
me osculo oris sui? [(Cant. I, 1.)]
Ciba nos
interim, Domine, lacrymarum pane, et potum da
nobis in lacrymis in mensura: donec perducas
nos ad mensuram bonam, et confertam, et coagitatam,
quam dabis in sinus nostros, qui es in sinu
Patris super omnia benedictus Deus in saecula.
Amen.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.