PL 183, col. 272

In Coena Domini (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

891
exemplo, variae sunt investiturae secundum
ea de quibus investimur: verbi gratia, investitur
canonicus per librum, abbas per baculum, episcopus
per baculum et annulum simul: sicut, inquam,
in hujusmodi rebus est, sic et divisiones gratiarum
diversis sunt traditae sacramentis. Quae est ergo
gratia, unde per baptismum investimur? Utique
purgatio delictorum. Quis enim potest facere mundum
de immundo conceptum semine, nisi qui solus
est mundus, et in quem peccatum non cadit, Deus?
Hujus quidem gratiae sacramentum prius erat circumcisio,
ut originalis rubiginem culpae, quae manaverat
a parentibus primis, cultellus eraderet:
sed veniente Domino, qui Agnus est totus suavis et
mitis, cujus jugum suave est et onus leve, optime

satis mutatum est, ut inveteratam rubiginem cum
unctione sancti Spiritus aqua dilueret, et acerbitas
illa cessaret.
3.
Sed forte quaerat aliquis, et dicat: Si deletum
est in baptismo quod contraximus a parentibus, cur
adhuc manet cupiditatis fomes, et velut incentivum
quoddam peccati? Neque enim dubium quin a
primis parentibus in nos traducta sit lex ista peccati.
Omnes siquidem peccatrice voluntate generamur,
et inde voluntas nostra corrupta est tanquam
ulceribus plena: unde licet inviti, pruritus
quosdam concupiscentiarum, et tanquam bestiales
motus sentimus. Dixi vobis saepius, nec mente
excidere debet, quoniam in casu primi hominis
cecidimus omnes. Cecidimus autem super acervum

lapidum, et in luto: unde non solum inquinati, sed
etiam vulnerati et graviter quassati sumus. Lavari
quidem cito possumus; ad sanandum vero opus
est curatione multa. Lavamur igitur in baptismo,
quia deletur chirographum damnationis nostrae:
et haec gratia nobis confertur, ut jam nihil nobis
concupiscentia noceat, si tamen a consensu abstineamus:
atque ita tanquam sanies inveterati ulceris
removetur, dum tollitur damnatio, et responsum
mortis, quod prius inde manabat. Sed quis poterit
tam efferos motus frangere? quis pruritum ulceris
hujus ferre queat? Confidite, quia et in hoc gratia
subvenit, et ut securi sitis, sacramentum [ alias,
sacramenti] Dominici corporis et sanguinis pretiosi

investituram habetis. Duo enim illud sacramentum
operatur in nobis: ut videlicet et sonsum minuat
in minimis, et in gravioribus peccatis tollat omnino
consensum. Si quis vestrum non tam saepe modo,
non tam acerbos sentit iracundiae motus, invidiae,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.