PL 183, col. 274
In Coena Domini (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne · In die sancto Paschae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
Lotus enim est, qui gratia peccata non habet, cujus
caput, id est intentio et manus, id est operatio
et conversatio, munda est; sed pedes, qui sunt
animae affectiones, dum in hoc pulvere gradimur,
ex toto mundi esse non possunt, quin aliquando
vanitati, aliquando voluptati, aut curiositati
plus quam oporteret, cedat animus vel ad
horam: In multis enim offendimus omnes [(Jac.
III, 2)]
.
5.
Verumtamen haec nemo contemnat aut parvipendat.
Impossibile est enim cum eis salvari,
impossibile est ea dilui, nisi per Christum Jesum,
et a Christo. Nemo, inquam, perniciosa securitate
dormitet, declinans in verba malitiae ad excusandas
excusationes in peccatis, quoniam, ut audivit Petrus
ab ipso, nisi laverit ea Christus, non habebimus
partem cum eo. Nec ideo tamen pro eis necesse
est nimis esse sollicitos; ignoscet facile, imo et
libenter, si modo nos agnoscamus. In hujusmodi
namque, quasi inevitabilibus, et negligentia culpabilis
est, et timor immoderatus. Hinc est quod,
in oratione quam ipse instituit, quotidie pro peccatis
illis voluit nos orare [(Luc. XI, 4)] . Sicut enim
de concupiscentia diximus quod, licet damnationem
abstulerit, quia juxta Apostolum: Nulla damnatio
est his qui sunt in Christo Jesu [(Rom. VIII, 1)]
;
tamen ad humiliandos nos ipsam adhuc patitur
vivere in nobis, et graviter affligere nos, ut sentiamus
quid nobis gratia praestet, et semper ad
illius auxilium recurramus: sic et de minoribus
istis peccatis pia dispensatione nobiscum agitur,
ut non penitus auferantur; sed in illis nos erudiat
Deus, ut cum minima cavere non possumus,
certi simus quod non nostris viribus majora
superemus; semperque timorati et omnino solliciti
simus quomodo ejus gratiam non amittamus,
quam nobis tam multipliciter necessariam esse
sentimus.
XV, 32). O venenata lingua, verbum malitiae, sermo
nequam! Non est hoc, Caipha, quod paulo ante
dicebas: Expedit ut unus moriatur homo pro populo,
et non tota gens pereat [(Joan. XI, 50)]
. At illud,
quia mendacium non erat, non loquebaris de proprio,
non a temetipso dicebas: Si rex Israel est,
descendat de cruce [(Matth. XXVII, 42)]
, hoc plane
tuum est; magis autem ejus qui mendax est ab
initio. Quid enim consequentiae videtur habere
ut descendat, si rex est; et non magis ascendat?
Sic non meministi, serpens antique, quam confusus
abscesseris olim, cum dicere praesumpsisses: Mitte
te deorsum; et: Haec omnia tibi dabo, si procidens
adoraveris me? [(Matth. IV, 6, 9)]
. Sic tibi, Judaee,