PL 183, col. 280

In die sancto Paschae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

quae occurrunt interim, Matris desponsatio, qua partus
virginis et conceptionis puritas velabatur, ita ut
hominis fabri filius, fabricator hominis putaretur.
Infirmitas etiam corporis, qua nimirum plorans et
vagiens, lactens et dormiens, et caeteris subjacens
necessitatibus carnis, latebat inter haec virtus divinitatis.
Sic et circumcisionis signum suscipiens,
peccati remedium, aegritudinis medicinam, qui morbum
omnem tollere venerat et peccatum: et item
in Aegyptum fugiens a facie Herodis reguli, nec Dei
Filius agnosci poterat, nec Rex coeli. Quid trina illa
tentatio inimici in deserto, in pinnaculo, supra
montem? Si Filius Dei, inquit, es, dic ut lapides isti
panes fiant; et item: Mitte te deorsum. Neutrum
Christus fecit, ut signaretur liber, ut falleretur astutus.

Denique eousque seductus est, ut haberet
jam pro constanti hominem esse purum, et in tantam
vesaniam superbia caeca prorumperet, ut non
diceret ultra: Si filius Dei es, sed: Haec omnia tibi
dabo, si procidens adoraveris me [(Matth. IV, 3-9)]
.
Sextum est signaculum crucis, ubi pependit inter
latrones, et cum iniquis deputatus est Dominus majestatis.
Clausit et sepultura librum hunc: nec ullum
signaculum omnino sic astrinxit, sic occultavit
magnum pietatis sacramentum. Sepulto nimirum
Domino, sola restare desperatio videbatur, adeo ut
discipuli ipsi dicerent: Quia nos sperabamus [(Luc.
XXIV, 21)]
. Quis non illo fleret in tempore clausum
arctius librum, et non esse qui aperiret?
12.
Sed ne fleveris ultra, Joannes sancte; etiam

tu noli flere, Maria. Procul sit luctus, tristitiae nebula
dissipetur. Laetamini in Domino, et exsultate, justi;
et gloriamini, omnes recti corde [(Psal. XXXI, 11)] .
Dignus est Agnus qui occisus est, Leo qui resurrexit,
postremo liber ipse dignus est aperire seipsum.
Resurgens nimirum a 897 mortuis, resurgens
autem virtute propria, et post tres dies, sicut ipse
praedixerat, testimonium perhibentibus inimicis; et
resurgens in tanta majestate et gloria, indicat manifeste
quaecunque praediximus signacula, vel operimenta
voluntaria, non necessaria; nec conditionis
fuisse, sed dignationis. Quid tu nuper, Judaee, signabas
lapidem monumenti? Quia seductor ille dixerat
adhuc vivens: Post tres dies resurgam (Matth.

XXVII, 63). Vere seductor, sed pius, non malitiosus,
Denique seduxisti me, Domine, et seductus sum, ait
propheta vester in persona vestra; fortior me fuisti,
et invaluisti [(Jerem. XX, 7)]
. Seduxit vos, o Judaei, in
passione: nam in resurrectione invaluit et praevaluit
vincens Leo de tribu Juda. Etenim, si cognovissent,
nunquam Dominum gloriae crucifixissent [(I Cor. II, 8)] .
Quid ergo facturus es? Et praedixit,
et jam revixit. Diligenter explora signaculum sepulturae,
apertum est enim. Datur tibi signum Jonae
prophetae, quia et praedixit ipse. Egreditur Jonas de
ventre ceti; Christus de corde terrae tertia die procedit.
Nisi quod manifeste plus quam Jonas hic [(Matth. XII, 39-41)] ,
qui semetipsum viriliter et ab
ipso utero mortis eduxit. Propterea viri Ninivitae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.