PL 183, col. 289

In tempore resurrectionis (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

ejus, quam exhibuit ante passionem, mundamur
et purgamur; in resurrectione vero et vita quam
ostendit quadraginta diebus reficimur, et delectabilibus
pascimur alimentis. Septempliciter enim occupavit
nos lepra superpiae; in proprietate possessionum,
in gloria vestium, in voluptate corporum, in
ore quoque dupliciter, similiter et in corde. Prima
est lepra domus, qua divites esse volumus in hoc
saeculo. Sed ab ista mundamur, si immergimur in
Jordane, id est in Christi descensu. Invenimus enim
quoniam ille, cum esset dives, propter nos pauper
factus est. Descendit ab inenarrabilibus coeli divitiis,
et veniens in mundum, nec istas qualescunque divitias
habere voluit, sed in tanta paupertate venit,
ut natus continuo poneretur in praesepio, quia ei

non erat locus in diversorio [(Luc. II, 7)] . Denique
quis nesciat quoniam Filius hominis non habebat
ubi caput suum reclinaret? Qui bene mergitur hic,
quando quaeret divitias hujus mundi? Et vere magna
abusio, et magna nimis, ut dives esse velit vermiculus
vilis, propter quem Deus majestatis et Dominus
sabaoth voluit pauper fieri.
2.
Porro in lepra vestis, omnem saeculi hujus
pomposam intellige vanitatem. Nam ab illa nihilominus
in Jordanis mersione mundaberis, ubi invenies
Christum Domini vilibus pannis involutum, factum
opprobrium hominum, et abjectionem plebis.
A lepra quoque corporis mundamur in ipso Jordane,
si bene cogitantes Dominicam passionem, erubescimus
sequi corporis voluptatem. At in ore, ut diximus,

duplex est lepra. Cum enim adversi quidquam
contigerit, murmuramus, et impatientiae verbum
tanquam leprae sanies effluit. Sed ab hac mundamur,
si illum attendimus, qui tanquam ovis ad occisionem
ductus est, et non aperuit os suum [(Isai. LIII,
7)] : qui, cum malediceretur, non maledicebat; cum
pateretur, non comminabatur [(I Petr. II, 23)] . In
prosperis quoque contra eum qui dixit: Non qui seipsum
commendat, ille probatus est [(II Cor. X, 18)]
;
commendamus nosmetipsos, non in multa patientia,
sed in arrogantia: et inquinat nos altera lepra,
verbum jactantiae. Ut ergo mundemur ab illa, mergamur
in Jordane, et imitemur eum qui non quaerebat
gloriam suam. Unde et daemonia quae clamabant

quia ipse esset Dei Filius, praecipiebat obmutescere [(Luc. IV, 34, 35)] ;
et illuminatos caecos dicere prohibebat [(Matth. IX, 30)] .
3.
In corde duplex est lepra; propria voluntas,
et proprium consilium. Lepra utraque nimis pessima,
eoque perniciosior, quo magis interior. Voluntatem
dico propriam, quae non est communis cum
Deo et hominibus, sed nostra tantum: quando quod
volumus, non ad honorem Dei, non ad utilitatem
fratrum, sed propter nosmetipsos facimus, non intendentes
placere Deo et prodesse fratribus, sed satisfacere
propriis motibus animorum. Huic contraria
est recta fronte charitas, quae Deus est. Haec enim
adversus Deum inimicitias exercens est, et guerram
crudelissimam. Quid enim odit aut punit Deus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.