PL 183, col. 364

In conversione S. Pauli (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

parati sunt obsequi, non per omnia sequi proposuerunt
eum, qui non suam, sed Patris venit facere
voluntatem. Discernunt et dijudicant eligentes in
quibus obediant imperanti, imo in quibus praeceptorem
suum ipsorum obedire necesse sit voluntati.
Hujusmodi itaque, etsi tolerari se videant, et condescendi
ac morem geri infirmitati suae, proficiant,
obsecro, pudeatque semper parvulos inveniri, ne
quando forte audiant. Quid debui vobis facere, et
non feci? et abutentibus patientia et benignitate
praelati, fiat tandem multitudo exhibitae miserationis
cumulus justae damnationis.
7.
Domine, quid me vis facere? Et Dominus ad
illum: Surge, et ingredere civitatem; ibi dicetur tibi
quid te oporteat facere. O Sapientia suaviter vere

universa disponens! Eum cui tu loqueris, erudiendum
de voluntate tua mittis ad hominem, ut socialis vitae
commendetur utilitas; et edoctus per hominem discat
et ipse secundum datam sibi gratiam hominibus
subvenire. 958 Ingredere civitatem. Videtis, fratres,
non sine divino consilio factum esse, ut hanc
civitatem Domini virtutum ingrederemini, divinam
discere voluntatem. Plane qui te salubriter terruit,
et convertit cor tuum ad desiderandam voluntatem
suam, ipse tibi dixit: Surge, et ingredere civitatem.
Sed audi quam manifeste in his quae sequuntur voluntaria
simplicitas et Christiana commendatur mansuetudo. Apertis oculis nihil videbat: ad manus autem
trahebatur ab his qui comitabantur eum.
Felix

caecitas, qua male quondam illuminati in praevaricatione,
tandem in conversione oculi salubriter
excaecantur. Sane quod triduo Paulus sine cibo manet
persistens in oratione, ad eos maxime pertinet,
qui noviter saeculo abrenuntiantes, necdum in coelesti
consolatione respirant. Sustineant ergo et ipsi Dominum
in omni patientia; orent sine intermissione,
quaerentes, petentes, pulsantes, quia exaudiet eos
Pater coelestis in tempore opportuno. Non obliviscetur
eorum in finem; veniet, et non tardabit. Si triduo
sustinueris eum non habens quod manduces,
confide quia miserator et misericors Dominus jejunum
te non dimittet.
8.
Exinde jubetur Ananias manus imponere Saulo;
sed tanquam bene eruditus, non continuo acquiescit.

Vide enim si non etiam Paulus ipse doctrinam hanc
deinde tradidit discipulo, Nemini, inquiens, cito
manus imponas [(I Tim. V, 22)]
. Vidit, ait Dominus, virum imponentem sibi manus, ut visum recipiat.
Fratres,
Paulus hoc cum vidisset, non continuo illuminatus
est. Nunquid non exspectavit Ananiae manum,
quia venturum eum forte in somniis praevidit? [(Act. IX)] .
Haec dico vobis, charissimi, quia vereor
ne quis forte sit inter vos, qui solo se somnio praesumat
illuminatum esse; nec jam aequanimiter patiatur
ad manum trahi, sed ductorem sese profiteatur
aliorum. Cui enim necdum administrationis cura
injuncta est, cui necdum credita dispensatio, cui

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.