PL 183, col. 366

In conversione S. Pauli (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne · In Purificatione B. Mariae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

humiliationem, dum clamat: Domine, quid me vis
facere? Magis autem probat ipsa collatae gratiae magnitudo,
quae nimirum tam multa, nisi multum humili,
data non fuit.
2.
Caeterum mansuetudo, quoniam exterior quaedam 959,
ut diximus, parvitas, et ob hoc manifestior
est, tripliciter nobis in conversione hac commendatur.
Triplici quidem velut ariete mansuetudo
nostra pulsatur; verborum injuriis, damnis rerum,
corporis laesione. In his tribus omnis exhibitio patientiae,
omnis exercitatio mansuetudinis. Probata
est illa virtus, quam nihil horum videtur concutere
potuisse. Considerare libet, quemadmodum Paulus
super his omnibus in ipsa statim sua conversione
tentatus, vere jam Paulus inventus sit, in hac parte

vere jam mitis et patiens. Saule, Saule, quid me
persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare.
Durum equidem verbum, verbum increpatorium,
plenum comminatione. Sane quod ad corpus
pertinuit, concussus est et prostratus in terram.
An vero et damno quoque probatus est? Et valde;
siquidem ipsum ei lumen ademptum est oculorum, et apertis,
ut scriptum est, oculis nihil videbat [(Act. IX, 1-8)]
.
Experta est in his tribus et exercitata
patientia Job, quem in hac virtute opinatissimum
Deus exemplar dedit. Sed vestrae hoc industriae relinquimus
vestigandum. Sufficit nos monere, formam
verae conversionis magna ex parte in hac mansuetudine
constitutam: ut pudeat eos, qui conversi
esse debuerant, vel in corporum laesione, vel in

damno rerum, vel, quod magis indignum est, in verborum
injuriis inveniri perversos penitus et aversos.

censebit indignos. Magis vero et ipsam, quae tam
paucis collata videtur, nobis quoque ab ipso invenire
est reservatam. Quidni reservaret posteris,
quam et praerogavit antiquis?
2.
David, rex et propheta, exsultavit ut videret
diem istum: vidit, et gavisus est. Alioquin si non
viderat, unde psallebat: Suscepimus, inquit, Deus
misericordiam tuam in medio templi tui? [(Psal.
XLVII, 10.)]
Suscepit hanc misericordiam Domini
David, suscepit Simeon, suscepimus et nos, et quicunque

sunt praeordinati ad vitam: siquidem Christus
heri, et hodie, et in aeternum. In medio enim
templi misericordia est, non in angulo aut diversorio,
quia non est acceptio personarum apud Deum.
In communi posita est, offertur omnibus, et nemo
illius expers, nisi qui renuit. Derivantur aquae tuae
foras, Domine Deus: nihilominus tamen fons tuus
tibi proprius est, et non bibit alienus ex eo. Qui
tuus est, non videbit mortem, donec viderit Christum
Domini, ut securus dimittatur in pace. Quidni
dimittatur in pace, qui Christum Domini habet in
pectore? Ipse enim est pax nostra, qui per fidem habitat
in cordibus 960 nostris. Tu quomodo hinc
exibis, anima misera, quae ducem itineris Jesum
ignoras? Ignorantiam enim Dei quidam habent.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.