PL 183, col. 368

In Purificatione B. Mariae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

ejus, et haec sedes ejus: nisi forte excidit vobis quoniam anima justi sedes sapientiae est.
Quod ergo
frequenter, imo et semper admonere cupio fratres
meos, obsecro et nunc, ambulemus non secundum
carnem in carne, ne displiceamus Deo. Non simus
amici hujus saeculi, ne Dei constituamur inimici.
Resistamus quoque [ alias, ergo] diabolo, et fugiet a
nobis, ut libere jam ambulemus in spiritu, et in
corde sit conversatio nostra. Siquidem corpus quod
corrumpitur, aggravat, et enervat, et effeminat animam;
et terrena inhabitatio sensum multa cogitantem
deprimit [(Sap. IX, 15)] , ut ad coelestia non assurgat.
Unde et sapientia hujus mundi stultitia est apud
Deum [(I Cor. III, 19)] ; et a maligno qui superatur,
ei et servus addicitur. Porro in corde suscipitur misericordia,

in corde habitat Christus, in corde loquitur
pacem in plebem suam, et super sanctos
suos, et in eos qui convertuntur ad cor.
961 SERMO II. De oridine et modo processionis Christi in templum.
1.
Gratias Redemptori nostro, qui tam copiose
praevenit nos in benedictionibus dulcedinis, sacramentis
infantiae suae gaudia nostra multiplicans.
Celebratis siquidem paulo ante Nativitate, Circumcisione
et Apparitione ejus, festus hodie nobis oblationis
ipsius dies illuxit. Hodie namque sistitur
Creatori terrae fructus sublimis; hodie placabilis et
Deo placens hostia virgineis manibus offertur in
templo, portatur a parentibus, a senibus exspectatur.
Offerunt Joseph et Maria sacrificium laudis, sacrificium

matutinum; Simeon et Anna suscipiunt.
Ab his quatuor celebrata processio est, quae per quatuor
orbis climata solemnibus hodie gaudiis ad memoriam
revocatur. Quia ergo festivam hodie et nosipsi,
praeter caeterarum consuetudinem solemnitatum,
acturi sumus processionem, non inutile
arbitror modum ipsius et ordinem diligentius intueri.
Processuri sumus bini et bini, candelas habentes
in manibus, ipsas quoque succensas, nec
quolibet igne, sed qui prius in ecclesia sacerdotali
benedictione fuerit consecratus. Ad haec futuri sunt
in processione nostra novissimi primi, et primi novissimi:
et cantabimus in viis Domini, quoniam
magna est gloria Domini.

2.
Merito sane bini et bini procedimus: sic enim
ob commendationem fraternae charitatis et socialis
vitae missos a Salvatore discipulos Evangelia sacra
testantur [(Luc. X, 1)] . Turbat processionem, si quis
solitarius incedere curat: nec sibi soli nocet, sed
etiam caeteris est molestus. Hi sunt qui segregant
semetipsos, animales, spiritum non habentes, nec
solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.
Jam vero sicut non est bonum esse hominem solum,
sic in conspectu Domini vacuum apparere est prohibitum [(Exod. XXIII, 15)] .
Cum enim arguantur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.