PL 183, col. 377

In natali S. Benedicti (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

natale: pro eo vobis et de eo solemnis ex
more sermo debetur. Cujus dulcissimum nomen,
cum omni vobis jucunditate amplectendum est
et honorandum; quoniam ipse dux noster, ipse
magister et legifer noster est. Delector quidem et
ego in ipsius memoria, licet non meo sine rubore
beati hujus patris nomen audeam memorare. Est
enim mihi de ipsius imitatione vobiscum saeculi
abrenuntiatio, et monasticae professio disciplinae; sed
singulariter sine vobis cum eo participo nomen abbatis.
Abbas fuit, et ego. O abbas, et abbas! Nomen unum,
sed in altero sola magni nominis umbra. Ministerium
unum, sed heu me! quam dissimiles ministri,
quantum ministratio ipsa dissimilis! Vae mihi, si
tam longe a te fuero, o beate Benedicte, in futuro,

quam a tuae vestigiis sanctitatis longe esse reperior
in praesenti. Sed non mihi haec apud vos perorare
necesse est. Scio quod scientibus me loquar: tantum
peto, ut pudorem hunc, et hunc timorem
meum fraterna compassione levetis.
3.
Quando tamen omnino dispensatio mihi credita
est, etsi non habeo apud me quod vobis apponam,
quaeram a beato Benedicto tres panes, quibus vos
pascam. Reficiat vos sanctitas ejus, justitia ejus,
pietas ejus. Recolite, dilectissimi, quod non omnes
qui in processione Domini fuerunt, sua illi prostraverint
vestimenta. In illa, inquam, processione,
quam annuente Domino in proximo sumus celebraturi,
quando venienti Domino ad passionem, et sedenti
super asellum populi occurrerunt, non omnes

vestimenta sua prosternebant in via, sed caedebant
aliqui ramos de arboribus [(Matth. XXI, 1-9)] . Non
erat hoc magnum, quod gratis acceperant, gratis
dabant. Verumtamen ne ipsi quidem penitus otiosi
fuerunt, sed nec a processione leguntur exclusi.
Fratres mei, pium Christi jumentum, qui cum Propheta
dicere potestis, Ut jumentum factus sum apud
te, et ego semper tecum [(Psal. LXXII, 23)]
; vos quibus
insidet Christus, quoniam, anima justi sedes est sapientiae;
et Apostolus praedicat 968 Christum Dei
virtutem, et Dei sapientiam [(I Cor. I, 24)]
: si non
habeo vestes quas pedibus vestris prosternam, tentabo
vel ramos caedere de arboribus, ut tantae processioni
vel parum aliquid non desit ministerii mei.

4.
Arbor fuit beatus Benedictus, grandis atque
fructifera, tanquam lignum quod plantatum est secus
decursus aquarum [(Psal. I, 3)] . Ubi sunt decursus
aquarum? Profecto in vallibus; quia inter medium
montium pertransibunt aquae. Quis enim non videat
etiam torrentes montium ardua declinare, et mediam
ad humilitatem semper devertere vallis? Sic profecto,
sic Deus superbis resistit, humilibus autem
dat gratiam [(Jacobi IV, 6)] . Securus hic fige pedem,
quicunque es jumentum Christi, super hunc ramum
innitere, semitam vallis incede. Nimirum in monte
sibi sedem constituit serpens antiquus, mordens

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.