PL 183, col. 380
In natali S. Benedicti (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
fructus ejus et manet, et crescit. Dilectus plane Deo
et hominibus: cujus non sola praesentia in benedictione
fuit, sicut sunt multi dilecti Deo soli, quia
soli Deo jam cogniti; sed et memoria ejus etiam
nunc in benedictione est. Nam et usque hodie in
triplicem amoris Domini confessionem, triplici hoc
fructu pascit Domini gregem. Pascit vita, pascit doctrina,
pascit et intercessione. Per quam incessanter
adjuti, fructificate et vos, charissimi, quoniam in hoc
positi estis, ut eatis et fructum afferatis. Unde eatis?
Utique a vobis ipsis, sicut scriptum est: A voluntatibus
tuis avertere [(Eccli. XVIII, 30)]
. Nam et de Domino
legimus quia exiit seminare semen suum [(Matth.
XIII, 3)]
. Ecce et hic habemus semen suum, sicut et
prius fructum suum. Imitemur et hunc, fratres;
quoniam ad hoc venit, ut formam nobis traderet, et
viam demonstraret.
9.
Fortassis et ipse Dominus arbor est, et debemus
ab eo quoque ramos accipere, quos vestris pedibus
apponamus: imo non fortasse, sed magis vere
arbor est ipse et planta coelestis, sed in terris plantata,
sicut scriptum est: Veritas de terra orta est,
et justitia de coelo prospexit [(Psal. LXXXIV, 12)]
. Ab
eo igitur hunc ramum vobis appono, ut sicut seipsum
exinanivit, hoc ipsum sentiatis in vobis: nisi
quod non tam ego appono, quam Apostolus, apud
quem legistis: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo
Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam
arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum
exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem
hominum factus, et habitu inventus 970 ut homo [(Philipp. II, 5-7)]
.
Et vos itaque, fratres charissimi,
exinanite vos, humiliate vos, seminate vos, perdite
vos. Seminate corpus animale, et resurget corpus
spirituale. Perdite animas vestras, et in vitam aeternam
servabitis eas. Vultis nosse quomodo id fecerit
Apostolus ipse qui docuit? Sive, inquit, mente excedimus
Deo; sive sobrii sumus, vobis [(II Cor, V, 13)]
.
Quid ergo tibi? Ego, inquit, factus sum tanquam
vas perditum [(Psal. XXX, 13)]
. Bene seipsum perdit,
qui nihil unquam pro se facit; sed omnis ejus intentio
et omne desiderium tendit ad Dei placitum, et
utilitatem fratrum suorum. Infelix enim qui seminat
in carne, quia de carne metet corruptionem (Galat.
VI, 8). Alibi vero scriptum est: Beati qui seminant
super omnes aquas [(Isai. XXXII, 20)]
. Sed quomodo super omnes aquas?
Forte et super aquas, de quibus
legitur: Et aequae quae super coelos sunt, laudent nomen
Domini [(Psal. CXLVIII, 4)]
: quae sunt virtutes angelicae,
et coelestes populi. Ita plane: Quoniam spectaculum
facti sumus mundo, et angelis, et hominibus [(I Cor. IV, 9)]
.
10.
Seminemus igitur hominibus exemplum bonum
per aperta opera; seminemus angelis gaudium magnum
per occulta suspiria, et per caetera hujusmodi,
quae solis eis sunt nota. Gaudium enim est angelis
Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Hinc
dicebat Apostolus: Providentes bona non tantum coram
Deo, sed etiam coram hominibus (II Cor. VIII,