PL 183, col. 382

In natali S. Benedicti (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

et laborem. Unde et morte turpissima condemnatus
est, interrogatus tormentis, et opprobriis saturatus:
utique ut inimicus induatur confusione, ipse pariter
et omnes qui imitantur eum, et praetergrediuntur
viam. Ipse est, o inique, ipse est qui sessurus est in
sede majestatis suae similis Altissimo, et coaltissimus
ei. Hoc utique cogitaverunt angeli sancti, qui cadente
maligno apostasiae illius non consenserunt,
nobis relinquentes exemplum, ut quemadmodum
ipsi elegerunt ministrare, sic et nos faciamus. Nam
etiam qui laborem fugiunt et honorem captant,
illum se noverint imitari, qui sessionem altitudinemque
quaesivit: et si non satis terret eos illius culpa,
terreat vel vindicta. Omnia enim in contrarium devenerunt,
ut formatus sit ad illudendum ei, et ignis

aeternus praeparatus sit illi. Ad haec vitanda prudentiam
nobis seminaverunt sancti angeli, qui prius eam
aliis cadentibus tenuerunt.
12.
Sed et apostoli hanc ipsam seminaverunt nobis,
quando recedentibus his qui sapientiam hujus mundi
sequebantur, quae stultitia est apud Deum; et prudentiam
carnis, quae mortem operatur, et inimica
est Deo; ipsi Domino adhaeserunt. Scandalizati enim
illi audientes de sacramento carnis et sanguinis,
ultra non ibant cum eo. Discipuli vero interrogati,
an et ipsi vellent abire, responderunt: Ad quem
ibimus? verba vitae aeternae habes. Necesse habemus,
fratres, hanc prudentiam imitari; quia multi adhuc
ambulant cum Jesu, donec veniatur ad edendam

ejus carnem et bibendum sanguinem illius, ad communicandum
scilicet passionibus ejus (hoc enim et
verbum illud et ipsum sacramentum significat):
extunc autem scandalizantur et abeunt retro dicentes,
quia durus est hic sermo [(Joan. VI, 67, 68, 69, 61)]
.
Nos cum apostolis prudentes simus, et dicamus: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes,
Non discedimus a te, vivificabis nos. Non in solo
pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de
ore Dei [(Matth. IV, 4)] . Non solus mundus habet delectationem,
sed multo major est in verbis tuis.
Unde et Propheta ait: Quam dulcia faucibus meis
eloquia tua! super mel ori meo [(Psal. CXVIII, 103)]
.
Ad quem igitur eamus? verba vitae aeternae habes,
Domine; et ea sunt super omnia quae mundus habere

potest. Non solum ipsa vita, sed et promissio
vitae aeternae et exspectatio justorum, laetitia est, et
tanta laetitia, ut omne quod concupiscitur, ei non
valeat comparari. Hanc igitur prudentiam nobis
apostoli sancti seminaverunt. Martyres vero manifestum
est fortitudinem seminasse. Porro confessores
seminaverunt justitiam, quam in omni vita sua
secuti sunt; hoc enim interest inter martyres et
confessores, quod inter Petrum simul omnia relinquentem,
et Abraham substantiam mundi in bonos
usus expendentem; sic enim illi consummati in brevi
expleverunt tempora multa, isti vero longa et multimoda
traxere martyria. Virgines sanctae planum est
quia temperantiam seminarunt, quae sic libidinem
calcaverunt.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.