PL 183, col. 384

In annuntiatione B. V. Mariae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

fidei sunt habenda. Ideoque si credis
peccata tua non posse deleri nisi ab eo cui soli
peccasti, et in quem peccatum non cadit, bene facis;
sed adde adhuc ut et hoc credas, quia per ipsum
tibi peccata donantur. Hoc est testimonium quod
perhibet in corde tuo Spiritus sanctus, dicens:
Dimissa sunt tibi peccata tua. Sic enim arbitratur
Apostolus, gratis justificari hominem per fidem [(Rom. III, 28)] .
Ita de meritis quoque si credis non
posse haberi nisi per ipsum, non sufficit, donec tibi
perhibeat testimonium Spiritus veritatis, quia habes
ea per illum. Sic et de vita aeterna habeas necesse
est testimonium Spiritus, quod ad eam divino sis
munere perventurus. Ipse enim peccata condonat,
ipse donat merita, et praemia nihilominus ipse redonat.

4.
Porro testimonia ista credibilia mihi facta
sunt nimis. Nam de remissione quidem peccatorum
validissimum teneo argumentum, Dominicam passionem.
Vox siquidem sanguinis ejus invaluit multo
plus quam vox sanguinis Abel, clamans in cordibus
electorum, remissionem omnium peccatorum. Traditus
est enim propter peccata nostra: nec dubium,
quin potentior et efficacior sit mors illius in bonum,
quam peccata nostra in malum. De bonis autem
operibus argumentum nihilominus efficax mihi est
resurrectio ejus, quia resurrexit propter justificationem
nostram [(Rom. IV, 25)]
. Porro de spe praemiorum
testimonium ejus est ascensio, quia ascendit
propter glorificationem nostram. Haec tria in psalmis

habes, dicente Propheta: Beatus vir cui non imputavit
Dominus peccatum [(Psal. XXXI, 2)]
; et alibi: Beatus vir cujus est auxilium abs te
[(Psal. LXXXIII,
6)]
; item alibi: Beatus quem elegisti et assumpsisti,
habitabit in atriis tuis [(Psal. LXIV, 5)]
. Haec est gloria
vera, gloria inhabitans; quia ab eo est, qui per
fidem habitat in cordibus nostris. Filii vero Adam
gloriam quae ab invicem est quaerentes, gloriam quae
a solo Deo est non volebant: et sic gloriam extrinsecus
fluentem sectantes, habebant gloriam, non in
semetipsis, sed magis in aliis. 973
5.
Vis nosse unde sit homini inhabitans gloria?
Dico breviter, quoniam ad mystica festinat intentio.
Nam et ea sola proposueram in verbis illis propheticis

diligentius vestigare, sed reflexit ad moralia
occurrens prima fronte apostolicus sermo de interna
gloria et testimonio conscientiae. Sic ergo inhabitat
haec gloria etiam hic in terra nostra, si misericordia
et veritas obviaverint sibi, et sese justitia et pax
osculentur. Praevenienti siquidem misericordiae veritas
nostrae confessionis [ alias, conversionis] occurrat
necesse est, ac de caetero sanctimoniam sectemur
et pacem, sine qua nemo videbit Deum. Ubi enim
compungitur quis, jam tunc eum misericordia praevenit;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.