PL 183, col. 387

In annuntiatione B. V. Mariae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

mundus habet, concupiscentiam carnis, concupiscentiam
oculorum, et superbiam vitae. His abstracta
et illecta misericordiam omnem crudelis mater abjecit.
Sic et Adam, qui mulieri male misertus est ut
cum ea peccaret, bene noluit misereri, ut poenam
sustineret [ alias, aut poenam sustinere] pro ea.
Privata est etiam mulier veritate, primo quidem
male detorquens quod audierat, Morte morieris [(Gen.
II, 17)]
; et dicens, Ne forte moriamur: demum serpenti
credens, penitus abneganti et dicenti, Nequaquam
moriemini. Privatus est et Adam veritate, ubi
eam confiteri erubuit, folia, hoc est excusationum
operimenta, praetendens. Siquidem ipsa dicit: Qui
erubuerit me coram hominibus, erubescam et ego eum
coram Patre meo [(Luc. IX, 26)]
. Pacem quoque protinus

amiserunt, quia non est pax impiis, dicit Dominus [(Isai. XLVIII, 22)]
.
Nonne enim contrariam legem
invenerant in membris suis, quos de novo pudere
coeperat nuditatis? Timui ego, inquit, eo quod nudus
essem [(Gen. III)]
. Non sic miser, non sic paulo ante
timebas: non quaerebas folia, licet corpore nudus,
sicut et modo.
9.
Ex hoc sane (ut Prophetae ipsius parabolam
prosequamur, qui sibi obviasse eas, et reconciliatas
in osculo memoravit) gravis quaedam inter virtutes
videtur orta contentio. Siquidem veritas et justitia
miserum affligebant: pax et misericordia zeli hujus
expertes judicabant magis esse parcendum. Sunt
etenim collactaneae hae duae sibi, quemadmodum et
priores. Unde et factum est ut perseverantibus illis

in ultione, et praevaricatorem hinc inde caedentibus,
et praesentes 975 molestias futuri cumulantibus
comminatione supplicii, illae secederent in cor Patris,
redeuntes ad Dominum qui illas dedit. Solus siquidem
ipse cogitabat cogitationes pacis, cum afflictionis
plena omnia viderentur. Siquidem non cessabat
pax, non ei misericordia dabat silentium, sed pio
quodam susurrio paterna pulsantes viscera loquebantur: Nunquid in aeternum projiciet Deus? aut non
apponet ut complacitior sit adhuc? Nunquid obliviscetur
misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias
suas?
[(Psal. LXXVI, 8, 10)]
. Et quamvis diu
multumque visus sit dissimulare Pater miserationum,
ut interim satisfaceret zelo justitiae et veritatis; non

tamen infructuosa fuit supplicantium importunitas,
sed exaudita est in tempore opportuno.
10.
Forte enim interpellantibus tale dicatur dedisse
responsum: Usquequo preces vestrae? Debitor
sum et sororibus vestris, quas accinctas videtis ad
faciendam vindictam in nationibus; justitiae et veritati.
Vocentur, veniant, et super hoc verbo pariter
conferamus. Festinant ergo legati coelestes, et ut
viderunt miseriam hominum et crudelem plagam, ut
propheta loquitur, Angeli pacis amare flebant [(Isai.
XXXIII, 7)]
. Qui enim fidelius quaererent aut rogarent
quae ad pacem sunt, quam angeli pacis? Sane ex
deliberatione communi ascendit veritas ad constitutam
diem, sed ascendit usque ad nubes: necdum
plane lucida, sed subobscura et obnubilata adhuc

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.