PL 183, col. 484

In transitu S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

malignari. Tanquam malleus coelestis opificis
factus est, malleus universae terrae: terit electos ad
eorum utilitatem, reprobos conterit in eorum damnationem.
Qualis ergo paterfamilias, tales et domestici
ejus, peccatum scilicet et mors. Nam et peccatum,
licet simul cum Christo cruci ipsius non dubitetur
affixum, adhuc tamen interim non regnare
quidem, sed habitare etiam in ipso, dum viveret,
Apostolo permittebatur. Mentior si non ipse ait: Jam
non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum [(Rom. VII, 17)]
.
Sic et mors ipsa minime quidem
adhuc abesse cogitur, sed cogitur non obesse. Erit
autem cum dicetur: Ubi est, mors, victoria tua [(I
Cor. XV, 55)]
. Et ipsa siquidem inimica novissima destructur.
Nunc vero moderante eo qui imperium

habet vitae et mortis, et mare ipsum certis littorum
coercet metis, mors ipsa dilectis Domini somnus
refrigerii est, Propheta attestante, qui ait: Cum
dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini [(Psal. CXXVI, 2, 3)]
.
Pessima quidem mors peccatorum,
quorum et nativitas mala, et vita pejor; sed
pretiosa est mors sanctorum [(Psal. CXV, 15)] . Pretiosa
plane, tanquam finis laborum, tanquam victoriae
consummatio, tanquam vitae janua, et perfectae securitatis
ingressus.
5.
Congratulemur itaque, fratres, congratulemur,
ut dignum est, patri nostro; quia et pium est defunctum
plangere Malachiam, et pium magis Malachiae
congaudere viventi. Nunquid non vivit? Et
beate. Nimirum visus est oculis insipientium mori,

ille 1045 autem est in pace. Denique jam concivis
sanctorum et domesticus Dei, psallit pariter et gratias
agit, dicens: Transivimus per ignem et aquam,
et eduxisti nos in refrigerium [(Psal. LXV, 12)]
. Transivit
plane viriliter, et feliciter pertransivit. Verus
Hebraeus Pascha celebravit in spiritu, et nobis transiens
loquebatur: Desiderio desideravi hoc Pascha
manducare apud vos. Transivit per ignem et aquam,
quem nec tristia frangere, nec detinere mollia potuerunt.
Est enim deorsum nos locus, quem sibi
totum vindicat ignis, adeo ut ne minimam quidem
aquae guttam de Lazari digito miser ille dives ibi
habere potuerit. Est et sursum civitas Dei, quam
laetificat fluminis impetus, voluptatis torrens, calix

inebrians quampraeclarus. In hoc sane medio boni
et mali scientia continetur, et voluptatis et tribulationis
hic capere est experimentum. Infelix Eva in
has vicissitudines nos induxit. Hic plane dies et nox:
nam in inferno tantum nox, et in coelo tantum dies.
Beata proinde anima quae utrumque pertransit, nec
voluptati inhaerens, nec deficiens in tribulatione.
6.
Breviter vobis unum aliquod ex multis hujus
viri magnificis actibus arbitror referendum, in quo
strenue satis et ignem, et aquam noscitur pertransisse.
Magni illius Patricii Hiberniensium apostoli
sedem metropolitanam tyrannica sibi progenies,
successionis ordine creans archiepiscopos, vindicabat,
haereditate possidens sanctuarium Dei. Rogatus
itaque a fidelibus Malachias noster, ut tantis sese

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.