PL 184, col. 1067

In antiphonam Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne

suavia oblectamenta requirit. His pasta, aurium
per organa procedit, et dulce melos, harmonicae, organicae,
arithmeticae disciplinae capta per auditum
introrsus trahit. Tactu quoque subtilia, levia, et lenia
palpando discutit, et in aula memoriae palpando
desiderata reponit. Nec minus gustu faucium praelibat
varietatem saporum. Hos haedos suos mens quae
se ignorat et Deum, pascit juxta tabernaculum pastorum
per res temporum et temporalium vanitatum,
mendicans ex ea quae praeterit figura hujus
mundi, unde suam famelicam curiositatem aliquatenus
consoletur. Comparata est enim jumentis insipientibus,
et similis facta est illis; quia cum in
honore esset, non intellexit quod limus esset, honoris
fastigio delectata. Hinc nascitur in exsilio vanitatis

motus sine stabilitate, labor sine requie, cursus
sine perventione; 726 ita ut semper inquietum
sit cor, donec ad patriam veritatis redire coeperit;
egens, et de siliquis porcorum satiari desiderans,
quousque ad Patris domum suspiraverit, ubi
mercenarius abundat panibus, et omnes domestici
vestiti sunt duplicibus.
4.
De hoc exsilio, o Sancta sanctorum, « ad te
clamamus exsules filii Evae, » ut interventu tuo,
ducatu tuo, adjutorio tuo possimus ad cubiculum
veritatis repatriare. Scimus procul dubio quia nil
amplius habet homo de universo labore suo, quo
laborat sub sole, nisi vanitatem: et tamen pravae
consuetudinis nexibus irretiti, per nos redire non
possumus in veritatis libertatem. Non dicimus autem

in hoc loco veritatem, cognitionem esse Dei, et
ejus quae secundum pietatem est scientiae; sed medium
illud purum et nudum ac solidum, quod est in
virtutis amore. Quamvis enim definiant auctores reparationem
hominis esse cognitionem veritatis et
amorem virtutis, perfecta tamen virtus non est sine
cognitione veritatis, nec veritas sine amore virtutis.
Vanus est qui in vanitate est, aut in vanitate curiositatis,
aut erroris. Vanitas curiositatis procedit a
vanitate mutabilitatis, et generat vanitatem mortalitatis.
Prima, causa peccati; secunda, peccatum;
tertia, poena peccati. Prima est in his quae propter
homines facta sunt; secunda, in his quae ab hominibus
facta sunt; tertia, in his quae in hominibus
sunt. Alia est in conditis rebus; alia, in mentibus;

alia, in corporibus. Vanitas erroris est in omnibus
quae fidei catholicae et sanae doctrinae contraria sunt,
et religionis disciplinam in illo solido veritatis,
quod velle et nolle hominis inter angustias parum et
nimis coarctat, non contingunt. Vanitas haec omnia
sunt, qui se amplectentes decipiunt, et ad veritatem
aeternitatis non perducunt. In hoc exsilio omne pene
genus hominum ab initio usque ad adventum Reginae
coelorum peregrinari delectabatur, et veritatis
patriae suspiriis nullis seu desiderio recordabatur.
Ipsa prima viam aperuit ad patriam; et Veritatem,
quae vera patria est, mundo generans dedit omnibus
manifestam.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.