PL 184, col. 1076
In antiphonam Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne
per requiem praesentem discas sperare aeternam.
Ac tria ista ad Deum duntaxat pertinent, qua de
re in una solummodo tabula scripta fuerunt. Caeterum
caetera ad conversationem hominis cum 732
proximo spectant, quare et ipsa continebantur in
secunda
5.
Et primum quidem ad maxime proximos, id est
parentes, pertinet: Honora, inquit, patrem et matrem.
Honoris nomine non solum subjectionis reverentia,
sed etiam subsidii obsequium accipitur.
Proinde filii debent honorare parentes, et in bonis
obediendo, et temporalia, si opus habuerint, subsidia
ministrando. Non occides. Id maximum malum
est quod proximis potest inferri, ac propterea primo
omnium debuit prohiberi. Fit autem homicidium
multis modis, manu, praecepto, consilio, consensu
vel neglectu. Si enim moriturum aliquo modo vivificare
valeas et negligis, procul dubio ejus mortis
reus teneris. Postea dicit: Non fornicaberis [(Deut. V,
11, 12, 16, 18)]
. Fornicatio alia spiritus, alia corporis.
Spiritus fornicatio est, deserto Deo, adhaerere diabolo.
Unde, Perdes omnes qui fornicantur abs te [(Psal.
LXXII, 27)]
. Porro corporis fornicatio, est passim cum
meretricibus, vel feminis a legitimis viris absolutis,
sola libidinis explendae causa commisceri. Deinde
adjungitur: Furtumque non facies. In furto comprehenditur
rapina, usura, pervasio, quidquid denique
cum damno alterius possidetur. Deinceps ait: Falsum
testimonium ne dicas. Falsum testimonium, alieni
patrocinium mendacii proprie dicitur. Verumtamen
in hoc loco pro omnibus mendacii partibus verisimile
est poni. Denique perjurium, voti solutionem,
et generaliter omne mendacium non permittit, qui
falsum testimonium nominatim prohibuit. Nonum
praeceptum est: Non concupisces proximi tui uxorem.
Ubi nimirum adulterium vetuit, atque abusionem
Deo sacratarum. Sponsae quippe sunt Dei: et utique
non minus est Dei sponsam violare quam hominis.
Decimum: Non concupisces rem proximi tui [(Deut.
V, 19-21)] . Omnem dolum et circumventionem hoc
ultimo vetat praecepto, quibus miseri mortales se
invicem decipiunt, bonisque privant terrenis.
6.
Haec decem Legis praecepta suos observatores
tanquam clypei muniunt, et a tormentis inferni defendunt,
quapropter optimi decem clypei sunt. Denarius
porro linearis numerus est, solam habens
longitudinem, quae solo duntaxat capitur intellectu.
Decem itaque clypeos habet. At si denarius in altum
extendatur atque quadretur, centenarium videlicet
parit. Eadem quoque ratione si Decalogus post scientiam
memoria firmetur, et dilatetur affectu, centum
profecto clypei possidentur. Postremo denarius exaltatus
atque solidatus millenarium perficit: sic nimirum
Decalogum de affectu in bonam producens
operationem, optatos certe mille coepit clypeos possidere.
Non est dubium te benedictam intellectu et
affectu, et actu, hunc super omnes mortales Decalogum
habuisse et observasse: unde prorsus merito
mille clypei ex te dicuntur pendere. Et non solum