PL 184, col. 1078
In antiphonam Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne · Meditatio in Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne
Salomonis septuaginta fortes ambiunt ex fortissimis
Israel, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi [(Cantic. III, 7, 8)]
.
quod spero, quia tu es « spes nostra. » Sperent ergo
in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti
quaerentes te, Domina. Certe qui sperant in
te, mutabunt fortitudinem: assument pennas, ut
aquilae; volabunt, et non deficient. Quis non sperabit
in te, quae etiam adjuvas desperatos? Non dubito
quod si ad te venerimus, habebimus quod volemus.
In te ergo speret qui desperat: qui deficit, ad
te currat.
3.
« Salve. » Quis ergo de caetero nos a tui salutatione
poterit prohibere ex quo sic es vita, dulcedo et
spes nostra? « Salve. » Quis ergo ex quo Regina es
nostra, a tua reverentia nos poterit separare vel impedire?
Primo es Domina salutanda, ut per te gratia
impetretur: secundo, ut per te ad gloriam veniatur.
« Ad te. » Ad te vere, quia tu sola Deum genuisti,
tu sola interemisti universam haereticam pravitatem:
ad te certe quae levas nos a faecibus peccatorum,
quae nos consolaris in cunabulis vagientes,
lactas parvulos esurientes, « Clamamus. » Quare
non clamaremus, Domina, qui vulnera sustinemus,
plagas sentimus, qui inimicis undique circumdamur?
Clamamus angustiati miseriis infinitis oppressi. Clamamus
cordis anxietate, stomachi vacuitate, doloris
acerbitate, aut forte erga te amoris immensitate.
Quare enim obdormis, Domina? Surge, adjuva nos.
Clamamus etiam, ut nostram manifestemus necessitatem,
quia clamare necessitas nos compellit: quid
nos amplius affligis? Si multum tardaveris, vocem
amittam clamando, et ad te amplius vociferare nequibo.
Heu mihi! tunc quid faciam, cum nec exaudire
me poteris, nec audire? Cito, cito, Domina,
subvenias clamanti, ne in manibus deficiam inimici:
curre, festina, Domina, et tuum iniquissimum, et
infidelissimum servum ad te clamantem parcendo
adjuva, et eripe de manu et periculis tui hostis. Si
aliud te allicere, Domina, non deberet, nisi quia
tuus hostis audet nos tuos servos invadere fraudulenter,
deberes ad nos quam citius festinare. Curre,
et libera nos, Domina, propter eorum superbiam
reprimendam. Curre, ne dicant: Ubi est eorum Domina,
de cujus clementia confidebant?
4.
Ne mireris, Domina, si clamamus, quia sumus
a te nimium elongati. In regione longinqua dissipavimus
partem 734 nostram, et ideo « ad te clamamus
exsules. » Exsules a patria, exsules a visione
divina: et utinam non exsules a gratia, exsules a
consolatione materna! O anima, cur non es potius