PL 184, col. 1080

Meditatio in Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne · Ad clerum in concilio Remensi congregatum (Auctor incertus), J. P. Migne

miseriis in valle lacrymarum sumus, tuum
subsidium postulantes. Quid amplius dicam? nec sufficio,
nec scio omnia detestabilia hujus vallis enarrare.
6.
« Eia ergo, advocata nostra. » O laudabilis
clementia Salvatoris, qui sic afflictis tam nobile subsidium
dignatus est elargiri! et ideo non est timendum
quin miserearis miseris, ad illam partem inclinans
sententiam quam defendis, ut nobis exhibeas
gloriam quam peperisti. Non ergo restat, Domina,
nisi ut illos misericordes oculos ad nos convertas.
« Eia ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes
oculos ad nos converte. » Non dubitamus, Domina,
quin, si nostras aspexeris miserias, non poterit tua
miseratio suum retardare effectum. Mirabiles necnon
et amabiles illi tuorum radii oculorum, quibus

nos allicis ad amorem, et ad plenam ducis salutem,
ne venenatos oculos basilisci timeamus. O Evae
oculi venenati! cur non offertis vos oculis Virginis,
si vultis perfectam recipere medicinam? nam suorum
claritas oculorum tenebras expellit, effugat catervas
daemonum, purgat vitia mentium, corda congelata
accendit, et demum ad coelestia trahit. O quam
beati, o Domina, quos tui viderint oculi! Hos ergo
oculos ad nos, Domina, converte. « Et Jesum benedictum
fructum ventris tui nobis post hoc exsilium
ostende. » O venter mirabilis, qui potuit capere
Salvatorem! o venter laudabilis, qui potuit recipere
Redemptorem! o venter desiderabilis, e quo emanavit
desiderium mentium, gratiarum fluvius, gloriae

praemium! o venter amabilis et dulcedo animae, o
elevatio mentium, inebriatio cordium, sanitas peccatorum!
Fructus tuus, Domina, hic certe est fructus
beatus a principio sui ortus. Hic est Jesus Dei vivi
Filius. Hic est salvator noster Dominus Deus. Hunc
« Jesum benedictum fructum ventris tui nobis post
hoc exsilium ostende, » ut videndo ipsum habeamus;
ipsum videndo, beatitudine repleamur. « O
clemens, o pia, o dulcis Maria! » O clemens indigentibus,
pia exorantibus, dulcis diligentibus! o clemens
poenitentibus, pia proficientibus, dulcis contemplantibus!
o clemens liberando, pia largiendo,
dulcis te donando! o clemens consolando, pia blandiendo,
dulcis osculando! Clemens es subjectis, pia
jam correctis, dulcis praedilectis. Amen.

tibi [(Deut. XXXII, 7)]
. Sed praecipit mihi Moyses iste
cujus manus graves sunt; cui obediendum est non
solum a me, sed etiam ab omnibus. Et plus quam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.