PL 184, col. 1177

Speculum monachorum (Arnulfus de Boeriis), J. P. Migne · Alia documenta vitae religiosae (Arnulfus de Boeriis), J. P. Migne

nec sibi blandiatur de privatis orationibus suis, quae
in secundo loco ei habendae sunt, cum in praeceptis
orationibus desidiosus fuerit.
Si autem familiaritas interdicitur hominum, quanto
magis mulierum?
Sit facies communis cum caeteris, intus vero dies
similis: hoc est, non nimia gravitate contracta, nec
nimia locutione dissoluta, sed bona quadam mediocritate
regatur; ut de sancto Martino legitur: « Faciem
ejus non suscitavit moeror, nec levigavit risus. »
Erit enim prudentis animae thesaurum suum sollicite
custodientis, more Moysi, cornutam velare faciem:
et quodam risu, qui tamen modestus sit, interioris
gloriam hominis, et mentis gravitatem abscondere.
Comparanda est dies instans diei praeteritae, ut ex
eorum collatione suum deprehendere possit monachus
vel profectum, vel defectum.
In omni actu vel cogitatu suo sibi Deum adesse
memoretur; et omne tempus quo de ipso non cogitat,
perdidisse se computet.

Quando surgendum est ad vigilias, praeparandus
est animus ad devotionem; ita ut ferventer exsilias
de lecto, et torpore discusso gratias divinae misericordiae
agas pro quiete indulta, pro custodia et protectione
angelica.
801 Deinde, veniens ad ecclesiam, pone manum
super ostium, et dic: Exspectate hic, cogitationes
malae, intentiones et affectus cordis, et appetitus
carnis. Tu autem, anima mea, intra in gaudium
Domini Dei tui, ut videas voluntatem Domini, et visites
templum ejus. Sicque veniens ante crucem dic:
« Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi, » etc.
Deinde, quoties dixeris versum in choro tuo, illum
qui in choro altero dicitur, dicas silenter: et
versus singulos saltem aliquo pipere consperges,

meditatione scilicet aliqua spirituali; quia animum
delicatum habes, et escae ejus electae debent esse.
Et ne defigas oculos tuos longius ante te, quam
protenditur proceritas corporis tui; quia hoc multum
impedit vagationes animi. Et depinges ibi quasi
resupinatum ante te Dominum in cruce, et nunc pro
clavis, nunc pro spinis, nunc pro sputis, nunc pro
lateris effossione suspirabis, et gratias ages.
Cum exeundum fuerit a choro, dices Domino:
Adhuc habeo, Domine, privatas laudes et benedictiones
tibi dicere, quas scilicet nunc a publicis
exiens cantabo tibi, et psallam in gloria mea.
Cum ad Missam ventum fuerit, suscipe invitantem
ad Missas privatas, ac si panem Angelorum
tibi delapsum de coelo videres.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.