PL 184, col. 477
Scala claustralium (Auctor incertus (Guigo V prior Carthusiae)), J. P. Migne
pastum animae quasi uvam ministravit, quam postquam
anima diligenter inspexit, dicit intra se: Potest
aliquid boni esse. Redibo ad cor meum, et tentabo
si forte intelligere et invenire potero munditiam
hanc. Pretiosa enim et desiderabilis est res
ista, cujus possessores beati dicuntur, quibus visio
Dei, quae est vita aeterna, promittitur, quae tot sacrae
Scripturae testimoniis collaudatur. Hoc ergo
sibi plenius explicari desiderans, incipit hanc unam
masticare et frangere, eamque quasi in torculari
ponit: deinde excitat rationem ad inquirendum quid
sit, et quomodo haberi possit haec adeo pretiosa et
desiderabilis munditia.
CAPUT III. Officium meditationis.
3.
Accedens ergo sedula meditatio, non remanet
extra, non haeret in superficie, ulterius pedem figit.
Interiora penetrat, singula rimatur: attente considerat
quod non dixit, Beati mundo corpore; sed, corde:
quia non sufficit manus habere innoxias a
malo opere, nisi a pravis cogitationibus mundemur
in mente. Quod auctoritate prophetae confirmatur
dicentis: Quis ascendet in montem Domini? aut
quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et
mundo corde [(Psal. XXIII, 3, 4)]
. Item considerat
quantum hanc cordis munditiam optabat idem propheta,
qui orans dicebat, Cor mundum, inquit, crea
in me, Deus [(Psal. L, 12)]
: item, Si aspexi iniquitatem
in corde meo, non exaudiet Dominus [(Psal.
LXV, 18)]
. Cogitat quam sollicitus erat in hac custodia
beatus Job, qui dicebat: Pepigi foedus cum oculis
meis, ne cogitarem quidem de virgine [(Job XXXI, 1)]
.
Ecce quantum arctabat se vir sanctus, qui claudebat
oculos suos ne videret vanitatem, ne forte incautus
respiceret quod postea invitus desideraret. Postquam
haec et hujusmodi de cordis munditia pertractavit,
incipit cogitare de ejus praemio, quam gloriosum
et delectabile est videre faciem desideratam
Domini, speciosi forma prae filiis hominum; non
esse jam abjectum et vilem, non habentem speciem
qua vestivit eum mater sua Synagoga: sed stola
immortalitatis indutum, et coronatum diademate
quo coronavit eum Pater suus in die resurrectionis
et gloriae, die quam fecit Dominus. Cogitat quod in
illa visione erit satietas illa, de qua dicit propheta:
Satiabor, cum apparuerit gloria tua
[(Psal. XVI, 15)]
.
Videsne quantum liquoris emanavit ex minima uva;
quantus ignis ex hac scintilla ortus est; quantum
haec modica massa, Beati mundo corde, quoniam ipsi
Deum videbunt [(Matth. V, 8)]
, in incude meditationis
extensa est? Sed quantum adhuc posset extendi, si
accederet aliquis talia expertus? Sentio enim quod
puteus altus est: sed ego adhuc rudis tiro, in quo
pauca haec haurirem vix inveni.
4.
His anima facibus inflammata, his incitata desideriis,
fracto alabastro suavitatem unguenti praesentire
incipit, necdum gustu, sed quasi narium odoratu.
Et hoc colligit quam suave esset hujus munditiae
sentire experientiam, 314 cujus meditationem