PL 184, col. 511

De interiori domo (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne

septem, quibus tota fabrica innitatur. Domus
est conscientia: columnae sunt bona voluntas,
memoria, scilicet memorem esse beneficiorum Dei;
cor mundum, animus liber, spiritus rectus, mens
devota, ratio illuminata. Prima igitur columna prior
erigatur. Nam inter omnia Dei dona, quae ad salutem
hominis spectare videntur, 338 primum et principale
bonum, bona voluntas esse cognoscitur, per
quam imago similitudinis Dei in nobis reparatur.
Primum est, quia a bona voluntate bonum omne inchoatur.

Principale est, quoniam bona voluntate nihil
hominibus utilius datur. Quidquid homo facit,
bonum esse non potest, nisi ex bona voluntate procedat.
Sine bona voluntate omnino salvari quispiam
non potest: cum bona voluntate nemo perire potest.
Voluntas bona nec dari potest invito, nec auferri
nisi volenti. Voluntas hominis est potestas Dei.
Voluntas hominis est, quia velle in voluntate hominis
est; et ideo totum meritum in voluntate est.
Quantum vis, tantum mereris. Quantum crescit voluntas
tua bona, tantum crescit meritum tuum. Fac
igitur magnam bonam voluntatem tuam, si vis habere
magnum meritum. Ita Deus ut piissimus et misericordissimus
pater in eo redemptionem nostram
posuit, in quo nullus, nisi velit, potest egere. Amare

namque homines aequaliter possunt, et divites, et
pauperes: etiamsi pecuniam aequaliter dare non
possunt. Voluntas tamen bona non est, si non operatur
quod potest.
CAPUT III. De secunda columna, quae est memoria beneficiorum Dei.
7.
Recordemur ergo misericordiarum Dei, ut sic
accendamur in ejus amorem. Revocemus ad memoriam
bona quae tribuit nobis; quomodo in periculis
saepe constitutos clementer nos eripuit; nec unquam
peccatis nostris, quominus misereretur, vinci potuit:
oblitos sui de se admonuit; aversos a se revocavit;
venientes ad se benigne suscepit; poenitentibus
indulsit; perseverantes custodivit; stantes tenuit;

lapsos erexit; malas delectationes in amaritudinem
convertit; et rursus salubriter amaricatis consolationes
suas tribuit. Postremo tribulatione purgatis,
quietem et pacem perfectam restituit: qui nec
peccantibus unquam defuit, ut corrigeret; nec justis,
ut custodiret. Recogitemus quanta bona Deus fecit
nobis non rogantibus neque desiderantibus, imo recusantibus;
et quam multa peccata dimisit nobis,
et a quantis periculis liberavit nos liberator Deus:
quam magna dignatio pietatis fuit, quod ingratos
et in multis contrarios, a tam multis peccatis custodivit
nos Dei gratia, in quae potuimus cadere,
sicut in alia multa cecidimus. Idcirco sicut nullum
est momentum, in quo non utamur vel fruamur Dei

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.