PL 184, col. 513

De interiori domo (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne

potes cognoscere te, non praesumas apprehendere
ea quae sunt supra te.
11.
Praecipuum et principale speculum ad videndum
Deum, est animus rationalis inveniens seipsum.
Si enim invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta
conspiciuntur [(Rom. I, 20)] , ubi, quaeso,
quam in ejus imagine cognitionis ejus vestigia expressius
impressa reperiuntur? Tergat ergo speculum
suum, mundet spiritum suum, quisquis sitit
videre Deum suum. Beati mundo corde, quoniam
ipsi Deum videbunt [(Matth. V, 8)] . Hoc speculum
verus poenitens non cessat quotidie inspicere, tergere,
tenere, et custodire. Inspicere, si aliquid in
eo reperiat, quod Deo displiceat. Tergere, non solum
peccata actionum, verum etiam cogitationum,

ut nihil in eo remaneat quod Deum offendat. Tenere,
ne deorsum corruens, terrae per amorem inhaereat,
et ne inanium cogitationum pulvere sordescat. Custodire,
ut ille cujus tabernaculum est cum hominibus,
cujus deliciae sunt esse cum filiis hominum,
qui ad ostium stat et pulsat, quacunque hora intrare
voluerit, receptaculum mundum inveniat. Deus
enim qui munditiae amator est, cor pollutum habitare
non potest.
12.
Exterso igitur speculo, et diu diligenter inspecto,
incipit ei quaedam divini luminis claritas
interlucere, et immensus quidam insolitae visionis
radius oculis cordis apparere. Ex hujus luminis visione
animus inflammatus, incipit munda cordis acie
superna et interna conspicere, Deum diligere, Deo

inhaerere; cuncta quae adsunt, tanquam non sint
considerat, cunctis suis affectionibus renuntiat, et
totus soli incumbit amori, sciens solum illum esse
beatum, qui Deum amat. Porro ad tantam gratiam
nunquam pertingit mens per propriam industriam.
Dei donum est hoc, non hominis meritum. Sed
absque dubio talem ac tantam gratiam ille accipit,
qui deserit curam saeculi, et agit curam sui: qui
studet se frequenter cogitare, et diligenter agnoscere,
quid ipse est. Redi ergo ad cor tuum, et diligenter
discute teipsum. Considera unde venis; quo
tendis; quomodo vivis; quid agis; quid amittis;
quantum quotidie proficis; vel quantum deficis:
quibus cogitationibus magis incursaris; quibus affectionibus

frequentius tangeris; vel quibus tentationum
maculis a maligno spiritu acrius impugnaris.
Cum totum interioris exteriorisque hominis
statum et habitum, in quantum possibile est, plene
cognoveris, et non solum qualis sis, verum etiam
qualis esse debueras; de cognitione tui poteris
sublevari ad contemplationem Dei. Quantum namque
quotidie in cognitione proficis, tantum al altiora
semper tendis. Sed jam fortassis ascendisti, jam
ad cor tuum rediisti, et ibi stare didicisti: nec hoc
sufficiat tibi. Disce ibi habitare, et mansionem facere: 340
et qualicunque mentis vagatione inde
abstractus fueris, illuc semper redire festina.
Absque dubio per multum usum quandoque tibi
vertetur in oblectamentum: in tantum ut absque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.